| REI RVSTICAE | |
| LIBER VNDECIMVS | |
| VILICVS ET HORTORVM | |
| Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eru- | 11.1.1.1 |
| ditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue | |
| agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hor- | |
| torum prosa ut oratione conponerem. nec me tamen | |
| fallebat hic euentus rei, cum praedictam materiam carminis | 5 |
| legibus inplicarem. sed tibi, Publi Siluine, pertinaciter | 2.1 |
| expetenti uersificationis nostrae gustum, negare non susti- | |
| nebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc adgredior, | |
| ut holitoris curam subtexerem uilici officiis. quae quamuis | |
| primo rei rusticae libro uidebar aliquatenus executus, quo- | 5 |
| niam tamen ea simili desiderio noster Augustalis saepius | |
| flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaueram, | |
| uoluminum excessi et hoc undecimum praeceptum rustica- | |
| tionis memoriae tradidi. |