| De uilico | |
| Vilicum fundo familiaeque praeponi conuenit aetatis | 11.1.3.1 |
| nec primae nec ultimae. nam seruitia sic tirunculum con- | |
| temnunt ut senem, quoniam alter nondum nouit opera | |
| ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc adulescentia | |
| neglegentem, senectus illum facit pigrum. media igitur | 5 |
| aetas huic officio est aptissima, poteritque ab anno quinto | |
| et tricesimo usque in sexagesimum et quintum, si non | |
| interueniant fortuita corporis uitia, satis ualidi fungi mune- | |
| ribus agricolae. quisquis autem destinabitur huic negotio, | 4.1 |
| sit oportet idem scientissimus robustissimusque, ut et doceat | |
| subiectos et ipse commode faciat, quae praecipit. siquidem | |
| nihil recte sine exemplo docetur aut discitur praestatque | |
| uilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, cum | 5 |
| etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: | |
| Male agitur cum domino, quem uilicus docet. itaque in | 5.1 |
| Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino ser- | |
| moni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus | |
| a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari | |
| uilicum tamquam fabrum an a se instituere consueuerit: Ego | 5 |
| uero, inquit, ipse instituo. etenim qui me absente in | |
| meum locum substituitur et uicarius meae diligen- | |
| tiae succedit, is ea quae ego scire debet. sed et haec | |
| nimium prisca et eius quidem temporis sunt, quo idem Ischo- | |
| machus negabat quemquam rusticari nescire. nos autem | 6.1 |
| memores ignorantiae nostrae uigentis sensus adulescentulos | |
| corporisque robusti peritissimis agricolis conmendemus, | |
| quorum monitionibus uel unus ex multis (nam est difficile | |
| erudire) non solum rusticationis, sed imperandi consequatur | 5 |
| scientiam. quidam enim quamuis operum probatissimi arti- | |
| fices, imperitandi parum prudentes, aut saeuius aut etiam | |
| lenius agendo rem dominorum corrumpunt. quare, sicut dixi, | 7.1 |
| docendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multis- | |
| que prius experimentis inspiciendus erit futurus uilicus, nec | |
| solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam do- | |
| mino fidem ac beniuolentiam exhibeat, sine quibus nihil | 5 |
| prodest uilici summa scientia. potentissimum est autem in | |
| eo magisterio scire et existimare, quale officium et qualis | |
| labor sit cuique iniungendus. nam nec ualentissimus possit | |
| exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritis- | |
| simus, si sit inualidus. qualitas itaque cuiusque rei con- | 10 |
| sideranda est. quippe aliqua sunt opera tantummodo uirium | 8.1 |
| tamquam promouendi onera portandique, aliqua etiam so- | |
| ciata uiribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et | |
| prata desecandi; nonnullis minus uirium, plus artis adhi- | |
| betur, sicut putationibus insitionibusque uineti; plurimum | 5 |
| etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris | |
| atque eiusdem medicina. quorum omnium officiorum uili- | 9.1 |
| cus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, | |
| nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat | |
| perperam factum. neque enim satis est reprehendisse pec- | |
| cantem, si non doceat recti uiam. libenter igitur eadem | 5 |
| loquor: tam docendus est futurus uilicus quam futurus | |
| figulus aut faber. et haud facile dixerim, num illa tanto | |
| expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla | |
| sunt. rusticationis autem magna et diffusa materia est, | 10.1 |
| partesque si uelimus eius percensere, uix numero conpre- | |
| hendamus. quare satis admirari nequeo, quod primo scrip- | |
| torum meorum exordio iure conquestus sum, ceterarum | |
| artium minus uitae necessariarum repertos antistites, agri- | 5 |
| culturae neque discipulos neque praeceptores inuentos; nisi | |
| magnitudo rei fecerit reuerentiam uel discendi uel profi- | |
| tendi pene inmensam scientiam, cum tamen non ideo turpi | |
| desperatione oportuerit eam neglegi. nam nec oratoria | 11.1 |
| disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus | |
| est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, | |
| sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur uel aliquas | |
| partes earum addiscere, quamuis uniuersas percipere non | 5 |
| possint. etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, | |
| quia nequeas orator esse perfectus, aut in socordiam con- | |
| pelli, quia desponderis sapientiam? magnae rei, quantulum- | 12.1 |
| cumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. | |
| quis ergo, inquis, docebit futurum uilicum, si nullus pro- | |
| fessor est? et ego intellego, difficillimum esse ab uno uelut | |
| auctore cuncta rusticationis consequi praecepta. uerum- | 5 |
| tamen ut uniuersae disciplinae uix aliquem consultum, sic | |
| plurimos partium eius inuenias magistros, per quos efficere | |
| queas perfectum uilicum. nam et arator reperiatur aliquis | |
| bonus et optimus fossor aut foeni sector nec minus arbora- | |
| tor et uinitor, tum etiam ueterinarius et probus pastor, qui | 10 |
| singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant. | |
| Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui | 13.1 |
| susceperit officium uilicationis, in primis conuictum dome- | |
| stici multoque magis exteri uitet. somni et uini sit absti- | |
| nentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae. | |
| nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahi- | 5 |
| tur et somniculoso plurima effugiunt. quid enim possit aut | |
| ipse agere aut cuiquam dormiens imperare? tum etiam sit | 14.1 |
| a uenereis amoribus auersus; quibus si se dediderit, non | |
| aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit. | |
| nam uitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucun- | |
| dius quam fructum libidinis nec supplicium grauius quam | 5 |
| frustrationem cupiditatis existimat. igitur primus omnium | |
| uigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro tem- | |
| poribus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat. | |
| plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi | |
| nec lentos per otium pigre procedere. siquidem Ischomachus | 15.1 |
| idem ille, Malo, inquit, unius agilem atque industriam | |
| quam decem hominum neglegentem et tardam ope- | |
| ram. quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi | 16.1 |
| potestas fiat. nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio | |
| maturius peruenit is, qui nauiter et sine ullis concessatio- | |
| nibus permeauit, quam is, qui cum sit una profectus, um- | |
| bras arborum fonticulorumque amoenitatem uel aurae refri- | 5 |
| gerationem captauit, sic in agresti negotio dici uix potest, | |
| quid nauus operarius ignauo et cessatore praestet. hoc | 17.1 |
| igitur custodire oportet uilicum, ne statim a prima luce | |
| familia cunctanter et languide procedat, sed uelut in ali- | |
| quod proelium cum uigore et alacritate animi praecedentem | |
| eum tamquam ducem strenue sequatur; uariisque exhorta- | 5 |
| tionibus in opere ipso exhilaret laborantes et interdum, | |
| tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat pa- | |
| rumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri | |
| debere, ut ab ipso fortiter sit effectum. atque ubi crepus- | 18.1 |
| culum incesserit, neminem post se relinquat, sed omnes | |
| subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pe- | |
| cudem patitur in agro relinqui. tum uero, cum tectum | |
| subierit, idem faciat, quod ille diligens opilio, nec in | 5 |
| domicilio suo statim delitiscat, sed agat cuiusque maxi- | |
| mam curam. siue quis, quod accidit plerumque, sauciatus | |
| in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta, siue aliter | |
| languidior est, in ualetudinarium confestim deducat et con- | |
| uenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat. eorum uero, | 19.1 |
| qui recte ualebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus | |
| et potio sine fraude a cellariis praebeatur, consuescatque | |
| rusticos circa larem domini focumque familiarem semper | |
| epulari atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur | 5 |
| sitque frugalitatis exemplum; nec nisi sacris diebus accu- | |
| bans cenet festosque sic agat, ut fortissimum quemque et | |
| frugalissimum largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam | |
| mensae suae adhibeat et uelit aliis quoque honoribus dig- | |
| nari. tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine | 20.1 |
| quo nullum opus effici potest, recognoscat et saepius | |
| inspiciat ferramenta eaque semper duplicia conparet ac | |
| subinde refecta custodiat, ne si quod in opere uitiatum | |
| fuerit, a uicino petendum sit, quia plus in operis seruorum | 5 |
| auocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. cul- | 21.1 |
| tam uestitamque familiam utiliter magis habeat quam deli- | |
| cate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus, | |
| quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et saga- | |
| ceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in | 5 |
| opere tolerari possit. quare tam uestem seruitiorum quam, | |
| ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recen- | |
| sere. nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec | |
| peccandi locum praebet. itaque mancipia uincta, quae sunt | 22.1 |
| ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explo- | |
| rare, ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custo- | |
| diae sedes an tuta et recte munita sit; nec, si quem domi- | |
| nus aut ipse uinxerit, sine iussu patrisfamiliae resoluat. | 5 |
| sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat; haruspi- | |
| cem sagamque sua sponte non nouerit, quae utraque genera | |
| uana superstitione rudes animos infestant. non urbem, non | 23.1 |
| ullas nundinas, nisi uendendae aut emendae rei necessariae | |
| causa, frequentauerit. neque enim coloniae suae terminos | |
| egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delin- | |
| quendi spatium dare. semitas nouosque limites in agro fieri | 5 |
| prohibeat. hospitem, nisi ex amicitia domini, quam raris- | |
| sime recipiat. ad ministeria sua conseruos non adhibeat | |
| nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, | |
| permittat. pecuniam domini neque in pecore nec in aliis | 24.1 |
| rebus promercalibus occupet. haec enim res auocat uilici | |
| curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam | |
| nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere, | |
| sed ubi nummum est numeratio, res pro nummis ostenditur. | 5 |
| itaque tam istud uitandum habebit quam hercule fugien- | |
| dum uenandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae | |
| operae auocantur. iam illa, quae etiam in maioribus im- | 25.1 |
| periis difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut | |
| crudelius aut remissius agat cum subiectis; semperque | |
| foueat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita | |
| temperet, ut magis eius uereantur seueritatem, quam ut | 5 |
| saeuitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit | |
| cauere, ne peccet operarius, quam, cum peccauerit, sero | |
| punire. nulla est autem uel nequissimi hominis amplior | |
| custodia quam cotidiana operis exactio. nam illud uerum est | 26.1 |
| M. Catonis oraculum: Nihil agendo homines male agere | |
| discunt. itaque curabit uilicus, ut iusta reddantur, idque | |
| non aegre consequetur, si semper se repraesentauerit. sic | 27.1 |
| enim et magistri singulorum officiorum diligenter exequentur | |
| sua munia et familia post operis exercitationem fatigata | |
| cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam | |
| dabit. in uniuersa porro uillicatione, sicut in caetera uita, | 5 |
| pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod | |
| nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere. nam | 28.1 |
| etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia | |
| uel neglegentia, maxime in rusticatione, cuius est disciplinae | |
| caput semel fecisse, quicquid exegerit ratio culturae; nam | |
| quamuis interdum emendata sit perperam facti uel inpru- | 5 |
| dentia uel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit | |
| nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi | |
| restituat et quaestum resarciat. praelabentis uero temporis | 29.1 |
| fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? eius igitur memor | |
| praecipue semper caueat, ne inprouidus ab opere uincatur. | |
| res est agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum expres- | |
| sius uetustissimus auctor Hesiodus hoc uersu significauit: | 5 |
| Αἰεὶ δ’ ἀμβολιεργὸς ἀνὴρ ἄταισι παλαίει. | |
| quare uulgare illud de arborum positione rusticis usur- | |
| patum Serere ne dubites, id uilicus ad agri totum | |
| cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim | |
| horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, | 10 |
| effecerit. nam cum propriis pene momentis fieri quidque | 30.1 |
| debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, | |
| ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta tem- | |
| pora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem | |
| totius anni frustratur. quare necessaria est menstrui cuius- | 5 |
| que officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. | |
| nam, ut ait Vergilius, | 31.1 |
| tam sunt Arcturi sidera nobis | |
| Haedorumque dies seruandi et lucidus anguis, | |
| Quam quibus in patriam uentosa per aequora | |
| uectis | 5 |
| Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. | |
| contra quam obseruationem multis argumentationibus dis- | |
| seruisse me non infitior in iis libris, quos aduersus astro- | |
| logos conposueram. sed illis disputationibus exigebatur id, | |
| quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi ter- | 10 |
| minis ita diebus statis aëris mutationes respondeant. in | 32.1 |
| hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scru- | |
| pulositas, sed quod dicitur pingui Minerua quamuis utile | |
| continget uilico tempestatis futurae praesagium, si persua- | |
| sum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato | 5 |
| die orientis uel occidentis conpetere uim sideris. nam satis | |
| prouidus erit, cui licebit ante multos dies cauere suspecta | |
| tempora. | |
| Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum | 2.1.1 |
| sit, sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permi- | |
| serit status caeli; cuius uarietatem mutationemque, si ex | |
| hoc commentario fuerit praemonitus uilicus, aut numquam | |
| decipietur aut certe non frequenter. | 5 |
| Et ne desciscamus ab optimo uate, quod ait ille, | |
| uere nouo terram proscindere incipiat. noui autem ueris | 2.1 |
| principium non sic obseruare rusticus debet, quemadmodum | |
| astrologus, ut exspectet certum illum diem, qui ueris initium | |
| facere dicitur, sed aliquid etiam sumat de parte hiemis, | |
| quoniam consumpta bruma iam intepescit annus permittit- | 5 |
| que clementior dies opera moliri. possit igitur ab Idibus | 3.1 |
| Ianuariis, ut principem mensem Romani anni obseruet, | |
| auspicari culturarum officia; quorum alia ex pristinis residua | |
| consummabit atque alia futuri temporis inchoabit. satis | |
| autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium, | 5 |
| quia neque praefestinatum opus nimium inmature uideri | |
| possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem | |
| nimium tarde. |