| Dies caelestes | |
| Id. Ian. uentosa tempestas et incertus status. | 11.2.4.1 |
| xviii Kal. Febr. tempestas incerta. | |
| xvii Kal. Febr. sol in Aquarium transit; Leo mane incipit | |
| occidere; Africus, interdum Auster cum pluuia. | |
| xvi Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat. | 5 |
| xv Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, uentus Africus, tempe- | |
| statem significat. | |
| xi Kal. Febr. Fidicula uespere occidit, dies pluuius. | |
| viiii Kal. Febr. ex occasu pristini sideris significat tempe- | 5.1 |
| statem, interdum etiam tempestas. | |
| vi Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella | |
| occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur. | |
| v Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluuius dies. | 5 |
| iii Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula | |
| occidere, significat. | |
| pridie Kal. Febr. eorum, quae supra, siderum occasus tem- | |
| pestatem facit, interdum tantummodo significat. | |
| Hoc igitur semimenstruum et deinceps sequentia tem- | 6.1 |
| pestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior uilicus, ut | |
| iam dixi, uel abstinere possit operibus uel festinationem | |
| adhibere. itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus | |
| inter brumam et aduentum Fauonii, si maior est uineae | 5 |
| uel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis super- | |
| fuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus uitis | |
| saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc | |
| rigentes materiae ferrum reformidant. itaque dum hae rege- | 7.1 |
| latae secentur, usque in horam secundam uel tertiam pote- | |
| runt uepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, | |
| segetes emundari, acerui uirgarum fieri, ligna denique con- | |
| fici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. | 5 |
| apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda | |
| et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. siccos quo- | 8.1 |
| que et pingues agros tempestiuum est proscindere. nam | |
| uliginosi et mediocris habitus sub aestatem ueruagendi sunt, | |
| macerrimi uero et aridi post aestatem primo autumno arandi | |
| et subinde conserendi. sed iugerum agri pinguis hoc tem- | 5 |
| pore anni commode duabus operis proscinditur, quia hiber- | |
| nis pluuiis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. | |
| eodem mense ante Kalendas Februarias sariendae segetes | 9.1 |
| autumnales, siue illae seminis adorei sunt, quod quidam far | |
| uennuculum uocant, seu tritici, earumque tempestiua sartio | |
| est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. | |
| hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc de- | 5 |
| mum sarire debebunt. sed et faba eandem culturam exigit, | 10.1 |
| si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creuerit; | |
| nam prius saruisse nimium teneram non expedit. eruum | |
| melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso | |
| uel proximo seremus. nam Martio nullo modo terrae con- | 5 |
| mittendum esse rustici praecipiunt. uineae, quae sunt pa- | 11.1 |
| latae et ligatae, recte iam fodiuntur. surculi, qui primi | |
| florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cera- | |
| siorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. ridicis uel | |
| etiam palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in | 5 |
| aedificia succidere arborem conuenit. sed utraque melius | |
| fiunt luna decrescente ab uicesima usque in tricesimam, | |
| quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non in- | |
| festari. palos una opera caedere et exputatos acuere cen- | 12.1 |
| tum numero potest, ridicas autem querneas siue oleagineas | |
| findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexa- | |
| ginta, item ad lucubrationem uespertinam palos decem uel | |
| ridicas quinque conficere totidemque per antilucanam lucu- | 5 |
| brationem. materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad | 13.1 |
| unguem debet per quadratos pedes uiginti; haec erit uehis | |
| una. pinus autem quinque et uiginti pedum aeque ab uno | |
| expeditur, quae et ipsa uehis dicitur; nec minus ulmus et | |
| fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum quadra- | 5 |
| ginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus | |
| singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae | |
| mensurae similiter uehes appellantur. his etiam diebus maturi | 14.1 |
| agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadri- | |
| pedia charactere signari debent. | |
| Kal. Febr. Fidis incipit occidere, uentus Eurinus et inter- | |
| dum Auster cum grandine est. | 5 |
| iii Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut | |
| Septentrio, nonnumquam Fauonius. | |
| Non. Febr. mediae partes Aquarii oriuntur, uentosa tem- | |
| pestas. | |
| vii Id. Febr. Callisto sidus occidit, Fauonii spirare incipiunt. | 15.1 |
| vi Id. Febr. uentosa tempestas. | |
| iii Id. Febr. Eurus. | |
| Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata | |
| uel arua purgantur et in faenum submittuntur. reliquae | 16.1 |
| partes uinearum propter brumam uel frigora omissae nunc | |
| palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae | |
| laedantur et oculi adterantur. item uinearum fossio iisdem | |
| locis peragenda est arbustorumque siue putatio siue adli- | 5 |
| gatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. inter | |
| Nonas deinde et Idus pomorum seminaria facienda sunt et | |
| maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae. | |
| pastinatio quoque, quae mense Decembri uel Ianuario coepta | 17.1 |
| est, iam nunc includenda et uitibus conserenda est. pasti- | |
| natur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem | |
| trium pedum defodiatur operis octoginta uel in altitudinem | |
| dupondii semissis operis quinquaginta uel ad bipedalium, | 5 |
| quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. haec | 18.1 |
| tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastina- | |
| tionis mensura est. nam holeribus deponendis possit uel | |
| sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula | |
| iugera triginta operis conficitur. hoc eodem tempore ster- | 5 |
| coris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arbo- | |
| ribus inspargenda, quin etiam uinearia diligenter facienda | |
| malleolusque quam curiosissime pangendus. populos et | 19.1 |
| salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmo- | |
| rum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare | |
| et circumfodere ac summas earum aestiuas radices ampu- | |
| tare. sarmenta e uineis nondum fossis atque arbustis et | 5 |
| segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodi- | |
| entem uel alio genere terram molientem potest inpedire, | |
| nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria noua | |
| conserere uel antiqua curare, harundineta nunc ponere uel | |
| etiam pristina colere, salicta facere uel deputare, runcare | 10 |
| ac fodere, genistam semine uel plantis in pastinato uel | |
| etiam sulco deponere. trimenstruum quoque satio non est | 20.1 |
| aliena huic tempori, quamuis tepidis regionibus melius ad- | |
| ministretur per mensem Ianuarium. | |
| Id. Febr. Sagittarius uespere occidit, uehementer hiemat. | |
| xvi Kal. Mart. uespere Crater oritur, uenti mutatio. | 5 |
| xv Kal. Mart. sol in Pisces transitum facit, nonnumquam | |
| uentosa tempestas. | |
| xiii et xii Kal. Mart. Fauonius uel Auster cum grandine et | 21.1 |
| nimbis. | |
| x Kal. Mart. Leo desinit occidere, uenti septentrionales, | |
| qui uocantur ὀρνιθίαι, per dies triginta esse solent, | |
| tum et hirundo aduenit. | 5 |
| viiii Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies | |
| Aquilone uel Coro, interdum pluuia. | |
| viii Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, uariae tem- | 22.1 |
| pestates, alcyonei dies uocantur, in Atlantico quidem | |
| mari summa tranquillitas notata est. | |
| vii Kal. Mart. uentosa tempestas, hirundo conspicitur. | |
| Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra | 5 |
| scripsimus, tempestiua est administratio, locis autem cali- | |
| dioribus, quamuis sera, tamen necessaria. ceterum malleoli | |
| et uiuiradicis positio huius temporis esse uidetur optima, | |
| nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis | 23.1 |
| mensis, utique si non sit feruentissima regio; si uero etiam | |
| magis frigida, uel melior. insitio quoque arborum atque | |
| uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur. | |
| Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine. | 5 |
| vi Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci τρυγη- | 24.1 |
| τῆρα dicunt, septentrionales uenti. | |
| iiii Non. Mart. Fauonius, interdum Auster, hiemat. | |
| Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis. | |
| iii Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales uenti. | 5 |
| pridie Id. Mart. Argo nauis exoritur, Fauonius aut Auster, | |
| interdum Aquilo. | |
| His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo | 25.1 |
| loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum | |
| neglegentius holitoris officia descripsisse uidear aut nunc | |
| ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. igitur | 26.1 |
| a Kalendis Martiis eximia est uitium putatio usque in x | |
| Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moueant. surculi | |
| quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque | |
| leguntur, et ipsa insitio uitium atque arborum longe nunc | 5 |
| est optima. frigidis quoque locis et umidis uitium satio | |
| nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia | |
| utilissime deponuntur. sartura quoque frumentorum iteratur | |
| egregie; modios tres una opera recte sarit. prata purgare | 27.1 |
| et a pecore defendere iam tempestiuum est; locis quidem | |
| calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut supra diximus, | |
| id fieri debet, nam frigidis uel a Quinquatribus prata recte | |
| submittuntur. scrobes omnis generis, quos eris autumno | 28.1 |
| consiturus, hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, | |
| hoc est quoquouersus pedum quaternum, si est commodum | |
| terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem | |
| et octo. ceterum ad deponendas uites uel non magni in- | 5 |
| crementi arbores sulcus, qui sit pedum centum et uiginti, | |
| latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii | |
| semissis, eumque similiter una opera efficit. rosarium seroti- | 29.1 |
| num perfossum et cultum habere iam tempus est. oleis labo- | |
| rantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, | |
| nunc conueniet infundere; maximis sex congii, mediocribus | |
| arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. | 5 |
| sed tamen quae nihil uitii habuerint, aliquanto laetiores | |
| fient, si amurca rigentur insulsa. nonnulli hoc optimum | 30.1 |
| tempus esse seminariis instituendis dixerunt. tum etiam | |
| bacas lauri et murti ceterorumque uiridium semina in | |
| areolas disserere praeceperunt. orthocissos et hederas ab | |
| Idibus Februariis uel etiam Kalendis Martiis poni oportere | 5 |
| iidem censuerunt. | |
| Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem. | |
| xvii Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat. | 31.1 |
| xvi Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Fauonius | |
| uel Corus. | |
| xii Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales uenti. | |
| x Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluuius dies, interdum | 5 |
| ninguit. | |
| viiii et viii Kal. Apr. Aequinoctium uernum, tempestatem | |
| significat. | |
| Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. | 32.1 |
| optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum pro- | |
| scinduntur; at quae mense Ianuario ueruacta fecimus, nunc | |
| ultima parte Martii sunt iteranda. et si quae pergulae uitium | |
| generosarum uel si quae in agris aut uepribus singulares | 5 |
| arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas | |
| Apriles utique deputari debent; post quam diem sera et in- | |
| fructuosa fit eiusmodi rerum cultura. milii quoque et panici | 33.1 |
| haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles. | |
| utriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. | |
| quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus | |
| idoneum est castrandi. locis autem tepidis ab Idibus Fe- | 5 |
| bruariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus | |
| Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur. | |
| Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat. | 34.1 |
| Non. Apr. Fauonius aut Auster cum grandine, nonnum- | |
| quam hoc idem pridie. | |
| viii Id. Apr. Vergiliae uespere celantur, interdum hiemat. | |
| vii Id. Apr. et vi et v Austri et Africi, tempestatem sig- | 5 |
| nificat. | |
| iiii Id. Apr. sole oriente Libra occidere incipit, interdum | |
| tempestatem significat. | |
| pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat. | 35.1 |
| His diebus locis frigidis prima uinearum fossio utique | |
| ante Idus peragenda est, quaeque mense Martio post con- | |
| fectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique quam pri- | |
| mum exsequenda sunt. fici uitesque adhuc recte inseruntur; | 5 |
| seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode | |
| fodiri possunt. oues Tarentinae radice lanaria lauari de- | |
| bent, ut tonsurae praeparentur. | |
| Id. Apr., ut supra, Libra occidit, hiemat. | |
| xviii Kal. Mai. uentosa tempestas et imbres nec hoc con- | 36.1 |
| stanter. | |
| xv Kal. Mai. sol in Taurum transitum facit, pluuiam | |
| significat. | |
| xiiii Kal. Mai. Suculae se uespere celant, pluuiam significat. | 5 |
| xi Kal. Mai. uer bipertitur, pluuia et nonnumquam grando. | |
| x Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus uel | |
| Auster, dies umidus. | |
| viiii Kal. Mai. prima nocte Fidicula apparet, tempestatem | |
| significat. | 10 |
| iiii Kal. Mai. Auster fere cum pluuia. | |
| iii Kal. Mai. mane Capra exoritur, Austrinus dies, inter- | 37.1 |
| dum pluuiae. | |
| pridie Kal. Mai. Canis se uespere celat; tempestatem signi- | |
| ficat. | |
| Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possunt- | 5 |
| que, si iam librum remittunt, inseri oleae uel emplastrari | |
| ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere | |
| inseri. sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum pro- | 38.1 |
| repentes oculi digito decuti possint. si qua praeterea in | |
| uineis aut fossor disturbauit aut neglegentia omisit, diligens | |
| uinitor restituere debet et fracta iuga considerate resarcire | |
| aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos ex- | 5 |
| plantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari | |
| oportet. | |
| Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, | 39.1 |
| Sucula cum sole exoritur. | |
| vi Non. Mai. septentrionales uenti. | |
| v Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem signi- | |
| ficat. | 5 |
| iii Non. Mai. idem sidus pluuiam significat. | |
| pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem signi- | |
| ficat. | |
| Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Fauonius. | |
| vii Id. Mai. aestatis initium, Fauonius aut Corus, inter- | 10 |
| dum et pluuiae. | |
| vi Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Fauonius aut Corus, | 40.1 |
| interdum et pluuiae. | |
| iii Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem. | |
| Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae institu- | |
| endae. bonus operarius prati iugerum desecat nec minus | 5 |
| mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli | |
| quaternarum librarum. arbores quoque tempus est abla- | |
| queatas circumfodere et operire; una opera nouellas cir- | |
| cumfodiet arbores lxxx, mediocres lxv, magnas l. hoc | 41.1 |
| mense seminaria omnia crebre fodere oportet. sed et a | |
| Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus mensi- | |
| bus non solum seminariis, sed etiam nouellis uineis danda | |
| fossio est. iisdem diebus, ubi praegelidum et pluuium caelum | 5 |
| est, oleae putantur et muscantur. ceterum tepidis regionibus | |
| duobus temporibus anni facere istud oportebit, primo ab | |
| Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab Idi- | |
| bus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum | |
| non remittit. hoc eodem mense in pastinato seminario no- | 42.1 |
| uissima positio est olearis taleae, eamque oportet, cum pan- | |
| xeris, fimo et cinere mixtis oblinere et superponere muscum, | |
| ne sole findatur. sed hoc idem opus melius fiet ultima parte | |
| mensis Martii uel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus, | 5 |
| quibus praecepimus seminaria plantis uel ramis conserere. | |
| Id. Mai. Fidis mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum | 43.1 |
| dies umidus. | |
| xvii Kal. Iun. idem, quod supra. | |
| xvi et xv Kal. Iun. Eurinus uel Auster cum pluuia. | |
| xiiii Kal. Iun. sol in Geminos introitum facit. | 5 |
| xii Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales uenti, | |
| nonnumquam Auster cum pluuia. | |
| xi et x Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem sig- | |
| nificat. | |
| viii et vii et vi Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrio- | 10 |
| nales uenti. | |
| Ab Idibus usque in Kalendas Iunias ueteranam uineam, | 44.1 |
| priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandem- | |
| que et ceteras omnes uineas identidem pampinare. quod | |
| si saepius feceris, puerilis una opera iugerum uineti pam- | |
| pinabit. quibusdam regionibus oues nunc tondentur, et | 5 |
| pecoris nati aut amissi ratio accipitur. item qui lupinum | |
| stercorandi agri causa seuit, nunc demum aratro subuertit. | |
| Kal. Iun. et iiii Non. Aquila exoritur, tempestas uentosa | 45.1 |
| et interdum pluuia. | |
| vii Id. Iun. Arcturus occidit, Fauonius aut Corus. | |
| iiii Id. Iun. Delphinus uespere exoritur, Fauonius, inter- | |
| dum rorat. | 5 |
| His diebus, si opere uicti sumus, eadem quae extremo | 46.1 |
| mense Maio facienda sunt. item omnes arbores frugiferae | |
| circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus | |
| peractum sit. quin etiam pro conditione regionis et caeli | |
| terra uel proscinditur uel iteratur, eaque, si est difficilis, | 5 |
| proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, | |
| lirantur autem iugera duo bis opera una. at si facilis est | |
| terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, | |
| lirantur una iugera quattuor, cum in subacta iam terra la- | |
| tiores porcae sulcantur. quae ratio colligit, ut per autum- | 47.1 |
| num facile possint uno iugo tritici obseri modii centum | |
| quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum. iis- | |
| dem his diebus area triturae praeparanda est; ut quaeque | |
| res desecta erit, in eam conferatur. uinearum quoque qui- | 5 |
| bus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium. | |
| pabulum, si facultas est, uel nunc uel etiam superioribus | 48.1 |
| quindecim diebus, qui fuerunt ante Kalendas Iunias, prae- | |
| beri pecori oportet. a Kalendis autem Iuniis, si iam defecit | |
| uiridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam | |
| praebebimus. | 5 |
| Id. Iun. calor incipit. | |
| xiii Kal. Iul. sol introitum Cancro facit, tempestatem sig- | 49.1 |
| nificat. | |
| xi Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ὀφιοῦχος, mane | |
| occidit, tempestatem significat. | |
| viii et vii et vi Kal. Iul. solstitium, Fauonius et calor. | 5 |
| iii Kal. Iul. uentosa tempestas. | |
| His diebus eadem, quae supra. sed et uiciam in pabu- | 50.1 |
| lum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum | |
| metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere | |
| et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleas- | |
| que omnis recondere, alueos castrare, quos subinde nono | 5 |
| quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et | |
| curare oportet. nunc autem si sunt pleni atque operculati | |
| faui, demetendi sunt; sin autem maiore parte uacant aut | |
| sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos signi- | |
| ficatur, itaque mellatio est differenda. quidam in pro- | 10 |
| uinciis transmarinis uel hoc uel sequente mense sesama | |
| serunt. | |
| Kal. Iul. Fauonius uel Auster et calor. | 51.1 |
| iiii Non. Iul. Corona occidit mane. | |
| pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor. | |
| viii Id. Iul. Capricornus medius occidit. | |
| vii Id. Iul. Cepheus uespere exoritur, tempestatem sig- | 5 |
| nificat. | |
| vi Id. Iul. Prodromi flare incipiunt. | |
| His diebus eadem, quae supra. sed et proscissum uer- | 52.1 |
| uactum optime nunc iteratur et siluestris ager decrescente | |
| luna utilissime exstirpatur. | |
| Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat. | |
| xiii Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Fauonius. | 5 |
| viii Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Fauonius | |
| uel Auster. | |
| vii Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa. | 53.1 |
| vi Kal. Aug. Aquila exoritur. | |
| iiii Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; | |
| interdum tempestatem significat. | |
| iii Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem. | 5 |
| His diebus locis temperatis et maritimis messis confici- | 54.1 |
| tur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa | |
| in aceruum congeruntur. iugerum stramentorum opera una | |
| desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, | |
| omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et | 5 |
| adobruere oportet. item quibus magna sementis praepara- | |
| tur, nunc debent iterare. nam de fodiendis colendisue no- | 55.1 |
| uellis uineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omitten- | |
| dum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. memi- | |
| nisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies | |
| antelucanis et uespertinis temporibus frondem pecudibus | 5 |
| caedamus. item quascumque uineas culturi sumus, ne per | |
| aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in | |
| crepusculum fodiamus. quibusdam regionibus, sicut in | 56.1 |
| Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae | |
| autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. | |
| quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspen- | |
| dere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne | 5 |
| fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perueniat. | |
| Kal. Aug. Etesiae. | |
| pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem sig- | |
| nificat. | |
| vii Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus. | 57.1 |
| pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit. | |
| His diebus eadem quae supra. nonnullis tamen locis | |
| faui demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati, | |
| differenda est in mensem Octobrem mellatio. | 5 |
| Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat. | |
| xviiii Kal. Sept. eiusdem sideris matutinus occasus tempe- | |
| statem significat. | |
| xiii Kal. Sept. sol in Virginem transitum facit. hoc et | 58.1 |
| sequenti die tempestatem significat, interdum et tonat. | |
| hoc eodem die Fidis occidit. | |
| x Kal. Sept. ex. eodem sidere tempestas plerumque ori- | |
| tur et pluuia. | 5 |
| vii Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus in- | |
| cipit occidere, interdum pluuia. | |
| iii Kal. Sept. umeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt | |
| flare et interdum hiemat. | |
| pridie Kal. Sept. Andromeda uespere exoritur, interdum | 59.1 |
| hiemat. | |
| His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod ge- | |
| nus insitionis emplastratio uocatur, idque licet uel commodius | |
| facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore etiam | 5 |
| aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. qui- | 60.1 |
| busdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et | |
| in Africa, uindemia conficitur. sed frigidioribus regionibus | |
| puluerationem faciunt, quam uocant rustici occationem, cum | |
| omnis gleba in uineis refringitur et soluitur in puluerem. | 5 |
| hoc eodem tempore prius quam uineae puluerentur, si | |
| perexilis est terra uel rara ipsa uitis, lupini modii tres | |
| uel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; | |
| qui, cum fruticauerunt, prima cum fossione conuersi satis | |
| bonum stercus uineis praebent. multi etiam, si pluuius est | 61.1 |
| status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis uitem | |
| spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbri- | |
| bus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis | |
| prouinciis, circa uindemiam adumbrantur uel stramentis uel | 5 |
| aliis tegmentis uuae, ne uentis aut caloribus exarescant. | |
| hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis, de | 62.1 |
| quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, | |
| cum uilicae persequemur officia. felix quoque aut carex, | |
| ubicumque nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, me- | |
| lius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum. | 5 |
| Kal. Sept. calor. | 63.1 |
| iiii Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor. | |
| Non. Sept. Arcturus exoritur, Fauonius uel Corus. | |
| vii Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra | |
| exoritur, tempestatem significat. | 5 |
| iii Id. Sept. Fauonius aut Africus, Virgo media exoritur. | |
| His diebus locis maritimis et calidis uindemia et cetera, | 64.1 |
| quae supra scripta sunt, commode administrantur. iteratio | |
| quoque arationis peracta esse debet, si serius terra pro- | |
| scissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse | |
| conuenit. hoc etiam tempore, qui consueuerunt uina con- | 5 |
| dire, aquam marinam praeparant et aduectam decoquunt; | |
| de qua conficienda praecipiam, cum uilicae officia per- | |
| sequar. | |
| Id. Sept. ex pristino sidere nonnumquam tempestatem sig- | |
| nificat. | 10 |
| xv Kal. Oct. Arcturus exoritur, Fauonius aut Africus, | 65.1 |
| interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant. | |
| xiiii Kal. Oct. spica Virginis exoritur, Fauonius aut Corus. | |
| xiii Kal. Oct. sol in Libram transitum facit, Crater matu- | |
| tino tempore apparet. | 5 |
| xi Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere | |
| incipit, Fauonius aut Corus, interdum Auster cum | |
| imbribus. | |
| x Kal. Oct. Argo nauis occidit, tempestatem significat, | 66.1 |
| interdum et pluuiam. | |
| viiii Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem | |
| significat, interdum et pluuiam. | |
| viii Kal. Oct. et vii et vi Aequinoctium autumnale, plerum- | 5 |
| que significat. | |
| v Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Fauonius, nonnumquam | |
| Auster cum pluuia. | |
| iiii Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat. | |
| His diebus uindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum | 67.1 |
| maturitatem alii aliter interpretati sunt. quidam cum uidis- | |
| sent partem aliquam uuarum uirescere, crediderunt tempe- | |
| stiuam esse uindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas | |
| uuas animaduertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac | 5 |
| folia decidere considerassent. quae omnia fallacia sunt, | |
| quoniam inmaturis uuis omnia eadem possunt accidere | |
| propter intemperiem solis aut anni. itaque nonnulli gustu | 68.1 |
| explorare maturitatem temptauerunt, ut siue dulcis esset | |
| sapor uuae siue acidus proinde aestimarent. sed et haec | |
| ipsa res habet aliquam fallaciam. nam quaedam genera | |
| uuarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem | 5 |
| nimiam. itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam | 69.1 |
| naturalem contemplare maturitatem. naturalis autem ma- | |
| turitas est, si cum expresseris uinacea, quae acinis celantur, | |
| iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint. | |
| nam colorem nulla res uinaceis potest adferre nisi naturae | 5 |
| maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint, | |
| ut et a sole et a uentis protegantur umorque ipse non pa- | |
| tiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. hoc igitur | 70.1 |
| cum exploratum habuerit uilicus, sciet uindemiam sibi esse | |
| faciendam. sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta | |
| praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si mi- | |
| nus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata par- | 5 |
| tim defricata et diligenter lota marina uel aqua salsa et | |
| recte siccata, tum et opercula colaque et cetera, sine quibus | 71.1 |
| probe confici mustum non potest, torcularia uero et fora | |
| diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata | |
| praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam de- | |
| coquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus con- | 5 |
| dire uina consueuerit, multo ante reposita esse oportet. | |
| nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cul- | |
| tura. nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per | |
| hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem | |
| praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum | 10 |
| uocant, nec minus in pabulum uicia nunc demum conse- | |
| runtur. tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod | 72.1 |
| quidam uel ab area protinus in agrum deferri putant opor- | |
| tere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo passi- | |
| olus ad escam seritur. nam ad percipiendum semen ultima | |
| parte Octobris circa Kalendas Nouembres melius obruitur. | 5 |
| quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum | |
| curam, quae intra uillam facienda sunt, uilicae delegare, | |
| ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint. | |
| Kal. Oct. et vi Non. interdum tempestatem significat. | |
| iiii Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, | 73.1 |
| significat nonnumquam tempestatem. | |
| iii Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem. | |
| pridie Non. Oct. Haedi oriuntur uespere, Aries medius oc- | |
| cidit, Aquilo. | 5 |
| viii Id. Oct. Coronae clara stella exoritur. | |
| vi Id. Oct. Vergiliae exoriuntur uespere, Fauonius et in- | 74.1 |
| terdum Africus cum pluuia. | |
| iii et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster | |
| hibernus et nonnumquam pluuia. | |
| Per hos dies frigidis regionibus uindemia et cetera, quae | 5 |
| supra scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus fru- | |
| menta matura seruntur et praecipue far adoreum. locis | |
| etiam opacis triticum nunc recte seritur. et quoniam | |
| sementis mentionem fecimus, non intempestiue, quantum | |
| cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. iugerum | 75.1 |
| agri recipit tritici modios quattuor uel quinque, farris adorei | |
| modios nouem uel decem, hordei modios quinque uel sex, | |
| milii uel panici sextarios quattuor uel quinque, lupini modios | |
| octo uel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios tres | 5 |
| uel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo | |
| amplius, lini seminis modios octo uel decem, cicerculae | |
| modios tres uel quattuor, ciceris modios tres uel quattuor, | |
| sesami sextarios quattuor uel quinque, uiciae pabularis mo- | |
| dios septem uel octo, uiciae seminalis modios quinque uel | 10 |
| sex, erui modios quattuor uel quinque, farraginis hordeaceae | |
| modios septem uel octo, siliquae modios sex, medicae | |
| singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum | |
| denum, latis pedum quinum. cannabis grana sex in pede | |
| quadrato ponuntur. | 15 |
| Id. Oct. et sequenti biduo interdum tempestas, nonnum- | 76.1 |
| quam rorat tantummodo, Iugulae exoriuntur uespere. | |
| xiii Kal. Nou. sol in Scorpionem transitum facit. | |
| xiii et xii Kal. Nou. solis exortu Vergiliae incipiunt occi- | 77.1 |
| dere, tempestatem significat. | |
| xi Kal. Nou. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluuia. | |
| viii Kal. Nou. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem | |
| significat. | 5 |
| vii Kal. Nou. Nepae frons exoritur, tempestatem significat. | 78.1 |
| v Kal. Nou. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et | |
| gelicidiis. | |
| iiii Kal. Nou. Arcturus uespere occidit, uentosus dies. | |
| iii Kal. Nou. et pridie Cassiope incipit occidere, tempe- | 5 |
| statem significat. | |
| Per hos dies quaecunque semina differri debent, arbus- | 79.1 |
| culaeque omnis generis recte ponuntur. ulmi quoque uitibus | |
| recte maritantur, ipsaeque uites in arbustis et uineis com- | |
| mode propagantur. seminaria runcare et fodere tempus est, | |
| tum etiam arbores ablaqueare nec minus uineas easdemque | 5 |
| putare itemque in arbustis uitem deputare. seminaria, quae | |
| suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in | |
| seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent; quae | |
| tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampi- | |
| nantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda | 10 |
| sint, tum maxime sementis. uetus est agricolarum pro- | 80.1 |
| uerbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram | |
| numquam, quin mala sit. itaque in totum praecipimus: ut | |
| quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut | |
| quisque calidus, nouissimus. uicia et faba stercorare agrum | 5 |
| dicuntur. lupinum nisi in florem uerteris, nihil agrum sterco- | 81.1 |
| raueris. sed nec ulla res magis uacuis operariis aut seritur | |
| aut conditur. nam et primis temporibus ante ullam semen- | |
| tem possis id obruere et nouissimis post coactos fructus | |
| tollere. sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. | 82.1 |
| duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae | |
| intererunt, ablaqueabunt, quamuis antiqui singulis operis | |
| singula iugera sariri et occari uelint; quod an recte fieri | |
| possit, adfirmare non ausim. eodem tempore fossas riuos- | 5 |
| que purgare et elices sulcosque aquarios facere conuenit. | |
| iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si | 83.1 |
| nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. | |
| glandis quoque non inutile est singulis iugis modios sin- | |
| gulos dare; nec tamen amplius, ne laborent, nec minus | |
| diebus triginta praebueris. nam si paucioribus diebus da- | 5 |
| tur, ut ait Hyginus, per uer scabiosi boues fiunt. glans | |
| autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda. | |
| tum etiam siluam, si quis barbaricam, id est consemineam | |
| uelit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus. | |
| tum et olea destringenda est, ex qua uelis uiride oleum | 10 |
| efficere; quod fit optimum ex uaria oliua, cum incipit ni- | |
| grescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet. | |
| Kal. Nou. et postridie caput Tauri occidit, pluuiam sig- | 84.1 |
| nificat. | |
| iii Non. Nou. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit. | |
| viii Id. Nou. idem sidus totum exoritur, Auster uel Fauo- | |
| nius, hiemat. | 5 |
| vii Id. Nou. significat tempestatem, hiemat. | |
| vi Id. Nou. Vergiliae mane occidunt, significat tempe- | |
| statem, hiemat. | |
| v Id. Nou. stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem | |
| significat, uel Vulturnus, interdum rorat. | 10 |
| iiii Id. Nou. hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum | |
| rorat. | |
| His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere | 85.1 |
| non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. sed et proprie hoc | |
| obseruabis, ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe | |
| ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die | |
| spargas; sed postea licebit ab auibus et pecore defensam | 5 |
| obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus | |
| Nouembres occatam habeas quam pinguissimo et nouo loco, | |
| si minus, quam stercoratissimo. satis erit in singula iu- | 86.1 |
| gera uehes stercoris conportare numero decem octo; uehis | |
| autem stercoris una habet modios octoginta. ex quo colli- | |
| gitur oportere in denos quoquouersus pedes modios quinos | |
| stercoris spargere. quae ratio docet uniuerso iugero satis- | 5 |
| facere modios mccccxl. tum etiam conuenit oleas abla- | 87.1 |
| queare et, si sunt parum fructuosae uel cacuminibus retor- | |
| ridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris | |
| caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine | |
| portionem seruare; eodem tempore uineis ablaqueatis co- | 5 |
| lumbinum stercus ad singulas uites, quod sit instar unius | |
| sextarii, uel urinae hominis congios uel alterius generis | |
| quaternos sextarios stercoris infundere. iugerum uinearum | |
| in senos pedes positarum duae operae oblaqueant. | |
| Id. Nou. dies incertus, saepius tamen placidus. | 88.1 |
| xvi Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo | |
| magnus. | |
| xv Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluuia. | |
| xiiii Kal. Dec. sol in Sagittarium transitum facit, Suculae | 5 |
| mane oriuntur, tempestatem significat. | |
| xii Kal. Dec. Tauri cornua uespere occidunt, Aquilo fri- | |
| gidus et pluuia. | |
| xi Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat. | 89.1 |
| x Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat. | |
| vii Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat. | |
| pridie Kal. Dec. totae Suculae occidunt, Fauonius aut | |
| Auster, interdum pluuia. | 5 |
| His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera | 90.1 |
| consequi oportebit. et, si non plurimum serimus, optimum | |
| est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. sed etiam | |
| longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. | |
| nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. siue | 5 |
| enim uineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari | |
| exacuique, siue regio ferulae uel corticis ferax est, apibus | |
| aluaria fieri debent, siue palmae spartiue fecunda est, | |
| fiscinae sportaeque, seu uirgultorum, corbes ex uimine. ac | 91.1 |
| ne caetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, | |
| quod ad lucubrationem confici possit. nam inertis est | |
| agricolae expectare diei breuitatem, praecipue in his re- | |
| gionibus, in quibus brumales dies horarum nouem sunt | 5 |
| noctesque horarum quindecim. possit etiam salix decisa | 92.1 |
| pridie ad lucubrationem expurgari et ad uitium ligamina | |
| praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quin- | |
| decim praecidenda et purgata in stercore obruenda est, | |
| ut lentescat. sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina | 5 |
| maceranda est. tum etiam per lucubrationem ferramenta | |
| acuere et ad ea facere uel facta manubria aptare, quorum | |
| optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea. | |
| Kal. Dec. dies incertus, saepius tamen placidus. | 93.1 |
| viii Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem sig- | |
| nificat. | |
| vii Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster | |
| et rorat. | 5 |
| iii Id. Dec. Corus uel Septentrio, interdum Auster cum | |
| pluuia. | |
| His diebus, quae praeterita erunt superiore mense | |
| opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut | |
| calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt. | 10 |
| Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat. | |
| xvi Kal. Ian. sol in Capricornum transitum facit, brumale | 94.1 |
| solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem | |
| saepe significat. | |
| xv Kal. Ian. uentorum conmutationem significat. | |
| x Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat. | 5 |
| viiii Kal. Ian. brumale solstitium (sic Chaldaei obseruant), | |
| significat. | |
| vi Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem | |
| significat. | |
| iiii Kal. Ian. Aquila uespere occidit, hiemat. | 10 |
| iii Kal. Ian. Canicula occidit uespere, tempestatem sig- | |
| nificat. | |
| pridie Kal. Ian. tempestas uentosa. | |
| His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si | 95.1 |
| uinearum causa pastines, negant debere terram ferro com- | |
| moueri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab | |
| his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut uitis | |
| paletur et capite tenus adligetur, ut iuga uineis inponantur | 5 |
| et capistrentur. ceterum palmare, id est materias adligare, | 96.1 |
| hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, | |
| qui fit ex frigore, franguntur. possunt etiam his diebus | |
| cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae cete- | |
| raeque arbores, quae primae florent, inseri commode. non- | 5 |
| nulli tamen etiam legumina serunt. | |
| Kal. Ian. dies incertus. | 97.1 |
| iii Non. Ian. Cancer occidit, tempestas uaria. | |
| pridie Non. Ian. media hiemps, Auster multus, interdum | |
| pluuia. | |
| Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas uaria. | 5 |
| vi Id. Ian. Auster, interdum Fauonius. | |
| v Id. Ian. Auster, interdum imber. | |
| pridie Id. Ian. incertus status caeli. | |
| Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religio- | 98.1 |
| siores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspi- | |
| candi causa omne genus operis instaurent. ceterum diffe- | |
| rant terrenam molitionem usque in proximas Idus. |