| Cibaria boum per singulos menses | |
| Sed nec ignorare debebit uilicus, quid uni iugo boum | 11.2.98.5 |
| quoquo mense per singulos dies praestari satis sit. quare | |
| huius quoque curae rationem subiciemus. | |
| Mense Ianuario paleas cum erui macerati sextariis sex | 99.1 |
| uel paleas cum cicerculae fresae semodio uel frondis corbem | |
| pabulatorium modiorum uiginti uel paleas quantum uelint | |
| et faeni pondo uiginti uel adfatim uiridem frondem ex | |
| siliquis et lauru uel, quod his omnibus praestat, farraginem | 5 |
| hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem | |
| uel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. Aprili | 100.1 |
| frondem querneam et populneam ex Kalendis ad Idus uel | |
| paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. | |
| Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto | |
| idem uel paleas ex eruo pondo quinquaginta. Septembri | 101.1 |
| frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. No- | |
| uembri ad Idus frondem uel folia ficulnea, quae sint cor- | |
| bis unius; ex Idibus glandis modium unum paleis inmix- | |
| tum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum uel | 5 |
| maturam farraginem. Decembri frondem aridam uel paleas | |
| cum erui semodio macerato uel lupini, quod ex semodio | |
| macerato exierit uel glandis modium unum, ut supra scrip- | |
| tum est, uel farraginem. |