| De cultu hortorum | |
| Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque | 11.3.1.1 |
| temporibus anni uilicum exsequi oporteret, memores polliciti | |
| nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam | |
| suscipere debebit, ut et quotidiani uictus sui leuet sump- | |
| tum et aduenienti domino praebeat, quod ait poëta, in- | 5 |
| emptas ruris dapes. Democritus in eo libro, quem Geor- | 2.1 |
| gicon appellauit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis | |
| exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries | |
| perennare possit pluuiis ac tempestatibus plerumque infe- | |
| stata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; | 5 |
| si uero amplum modum sepire quis uelit, patrimonio esse | |
| opus. ipse igitur ostendam rationem, qua non magna | |
| opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. |