| De muniendo et colendo horto | |
| Vetustissimi auctores uiuam sepem structili praetulerunt, | 11.3.3.1 |
| quia non solum minorem inpensam desideraret, uerum etiam | |
| diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque uepres | |
| efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. locus, | 4.1 |
| quem sepire destinaueris, ab aequinoctio autumnali, simu- | |
| latque terra maduerit imbribus, circumuallandus est duobus | |
| sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. modum altitu- | |
| dinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos uacuos | 5 |
| perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obse- | |
| rantur. ea sint uastissimarum spinarum maximeque rubi | |
| et paliuri et eius, quam Graeci uocant κυνόσβατον, nos | |
| sentem canis appellamus. horum autem ruborum semina | 5.1 |
| quam maturissima legere oportet et erui moliti farinae in- | |
| miscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur uel nau- | |
| ticis ueteribus funibus uel quibuslibet aliis restibus. siccati | |
| deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma | 5 |
| confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis | |
| aduentum, cum iam Fauonius exoritur, post Idus Febru- | |
| arias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhau- | |
| ritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque | |
| ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. praedicti deinde | 6.1 |
| funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem | |
| per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non | |
| nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent | |
| toris funiculorum, enasci possint. ea fere citra tricensimum | 5 |
| diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum | |
| habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis | |
| interiacet, inclinentur. oportebit autem uirgeam sepem | 7.1 |
| interponere, quam super se pandant sentes utriusque sulci, | |
| et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conro- | |
| borentur, adquiescant. hunc ueprem manifestum est in- | |
| terimi non posse, nisi radicitus effodere uelis. ceterum | 5 |
| etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. | |
| et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis | 8.1 |
| probata. |