| De situ horti | |
| Locum autem prius eligi conueniet, si permittit agri | 11.3.8.3 |
| situs, iuxta uillam praecipue pinguem quique adueniente | |
| riuo uel, si non sit fluens aqua, fonte puteali possit rigari. | 5 |
| sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum | |
| effodiendus est, cum sol ultimas partes Virginis obtinebit, | |
| id est mense Septembri ante aequinoctium autumnale, si- | |
| quidem maxime explorantur uires fontium, cum ex longa | |
| siccitate aestatis terra caret umore pluuiatili. prouidendum | 9.1 |
| est autem, ne hortus areae subiaceat neue per trituram | |
| uenti possint paleas aut puluerem in eum perferre; nam | |
| utraque sunt holeribus inimica. mox ordinandi pastinandi- | |
| que soli duo sunt tempora, quoniam duae quoque holerum | 5 |
| sationes; nam et autumno et uere plurima seruntur, melius | |
| tamen uere riguis locis, quoniam et nascentis anni clemen- | |
| tia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis restinguitur | |
| fontibus. at ubi loci natura neque manu inlatam neque | 10.1 |
| suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud | |
| auxilium est quam hiemales pluuiae. potest tamen etiam | |
| in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur | |
| solum, eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, | 5 |
| ut in quattuor consurgat regestum. at ubi copia est rigandi, | 11.1 |
| satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes | |
| ferramento nouale conuerti. sed curabimus, ut ager, quem | |
| uere conseri oportet, autumno circa Kalendas Nouembres | |
| pastinetur; quem deinde uelimus autumno instruere, mense | 5 |
| Maio conuertamus, ut aut hiemis frigoribus aut aestiuis | |
| solibus et gleba soluatur et radices herbarum necentur. | |
| nec multo ante stercorare debebimus, sed cum sationis | |
| adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus | |
| erit locus stercorandusque et ita diligenter fossione iteran- | 10 |
| dus, ut fimo terra conmisceatur. optimum uero stercus | 12.1 |
| est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, | |
| proximum uel armenti uel ouium, si sit anno maceratum; | |
| nam quod homines faciunt, quamuis habeatur excellentis- | |
| simum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae | 5 |
| glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior | |
| scilicet uis alimenti desideratur. igitur solum, quod con- | 13.1 |
| serere uere destinauerimus, post autumnum patiemur effos- | |
| sum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum; quippe | |
| e contrario sicut calor aestatis ita uis frigoris excoquit | |
| terram fermentatamque soluit. quare peracta bruma tum | 5 |
| demum stercus inicietur, et circa Idus Ianuarias humus | |
| refossa in areas diuiditur; quae tamen sic informandae sunt, | |
| ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis | |
| earum perueniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina pro- | |
| culcare cogantur, sed potius per semitas ingrediantur et | 10 |
| alterna uice dimidias areas eruncent. | |
| Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde | 14.1 |
| est; nunc quid quoque tempore uel colendum uel serendum | |
| sit, praecipiamus, et primum de his generibus loquendum | |
| est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno | |
| et uere. sunt autem semina brassicae et lactucae, cinarae, | 5 |
| erucae, nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi, pastinacae, | |
| siseris, papaueris; haec enim uel circa Kalendas Septembres | |
| uel melius ante Kalendas Martias Februario seruntur. locis | 15.1 |
| uero siccis aut tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae | |
| maritima, possunt circa Idus Ianuarias terrae conmitti. | |
| rursus quae tantum autumno conseri debent, si tamen uel | |
| maritimum uel apricum agrum incolimus, haec fere sunt: | 5 |
| alium, cepae capitula, ulpicum, sinape. sed iam potius, quo | |
| quidque tempore terrae mandari plerumque conueniat, per | |
| menses digeramus. | |
| Ergo post Kalendas Ianuarias confestim recte ponetur | 16.1 |
| lepidium. mense autem Februario uel planta uel semine | |
| ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri; nec | |
| minus si uernum et aestiuum fructum uoles habere, syriacae | |
| radicis et rapae napique semina obrues. nam alii et ulpici | 5 |
| ultima est huius temporis positio. at circa Kalendas Mar- | 17.1 |
| tias locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre; | |
| item panacem ultima parte Martii mensis. deinde circa | |
| Kalendas Apriles aeque porrum atque inulam et serotinam | |
| plantam rutae. item ut maturius enascatur, cucumis, cucur- | 5 |
| bita, capparis serenda est. nam semen betae, cum Puni- | |
| cum malum florebit, tum demum optime seritur. porri | 18.1 |
| autem caput circa Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur. | |
| post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen | |
| apii, si tamen rigaturus es; sic enim optime per aestum | |
| prouenit. ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est | 5 |
| eaque optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec | |
| minus holeris atri. | |
| Atque haec sunt sationum tempora. nunc de iis, quae | 19.1 |
| aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praete- | |
| riero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi run- | |
| catoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore | |
| consulendum esse, ut herbae exterminentur. | 5 |
| Vlpicum, quod quidam alium Punicum uocant, Graeci | 20.1 |
| autem ἀφροσκόρδον appellant, longe maioris est incrementi | |
| quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam | |
| deponatur, ex uno capite in plura diuidetur. habet enim | |
| uelut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint di- | 5 |
| uisae, liratim seri debent, ut in puluinis positae minus in- | 21.1 |
| festentur hiemis aquis. est autem lira similis ei porcae, | |
| quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem | |
| uitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per sum- | |
| mam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, | 5 |
| spicae ulpici uel alii (nam id quoque similiter conseritur) | |
| disponendae sunt. sulci lirarum inter se distent semipedali | |
| spatio. deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sarian- | |
| tur. nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt | |
| incrementum. deinde ante quam caulem faciant, omnem | 10 |
| uiridem superficiem intorquere et in terram prosternere con- | |
| ueniet, quo uastiora capita fiant. regionibus autem pruinosis | 22.1 |
| neutrum horum per autumnum seri debet, nam brumali | |
| tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario mitescit, | |
| et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium uel ul- | |
| picum ponendi circa Idus praedicti mensis. sed quandoque | 5 |
| uel conseremus uel iam matura in tabulatum reponemus, | |
| seruabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur aut eruentur, | |
| luna infra terram sit. nam sic sata et rursus sic fere con- | |
| dita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque | |
| mandentium halitus inodorare. multi tamen haec ante Ka- | 23.1 |
| lendas Ianuarias mediis diebus serunt mense Decembri, si | |
| caeli tepor et situs terrae permittit. | |
| Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut | |
| radix eius liquido fimo prius inlita et inuoluta tribus algae | 5 |
| taeniolis pangatur. haec enim res efficit, ut in coctura cele- | |
| rius madescat et uiridem colorem sine nitro conseruet. est | 24.1 |
| autem frigidis et pluuiis regionibus positio eius optima post | |
| Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quan- | |
| tum holitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius | |
| conualescit pleniorisque incrementi et coliculum facit et | 5 |
| cymam. nonnulli hanc eandem locis apricioribus a Kalendis | |
| Martiis deponunt; sed maior pars eius in cymam prosilit nec | |
| postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel de- | |
| secta. possis autem uel maximos caules bis transferre, idque | |
| si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. | 10 |
| Lactuca totidem foliorum quot brassica transferri debet. | 25.1 |
| locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, | |
| mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque commode | |
| dispangitur. sed et huius quoque radix fimo liniri debet | |
| maioremque copiam desiderat aquae, si quo tenerioris folii. | 5 |
| sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque | 26.1 |
| tempore seri oportet. eorum, quae fusci est uel purpurei aut | |
| etiam uiridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana, mense | |
| Ianuario recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et | |
| pexo densoque folio uiret, mense Februario; quae deinde | 5 |
| candida est et crispissimi folii, ut in prouincia Baetica est | |
| finibus Gaditani municipii, mense Martio recte pangitur. | |
| est et Cyprii generis ex albo rubicunda, leui et tenerrimo | 27.1 |
| folio, quae usque in Idus Octobres commode disponitur. | |
| fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia | |
| est, pene toto anno lactuca seri potest. quae quo tardius | |
| caulem faciat, cum aliquod incrementum habuerit, exiguam | 5 |
| testam media parte accipiat; eo quasi onere coercita in | |
| latitudinem se diffundit. eadem est ratio etiam intubi, nisi | |
| quod hiemem magis sustinet ideoque uel frigidis regionibus | |
| primo autumno seri potest. | |
| Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium | 28.1 |
| disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias | |
| seremus, eiusque plantam ante Kalendas Nouembres de- | |
| primemus et multo cinere stercorabimus. id enim genus | |
| stercoris huic holeri uidetur aptissimum. | 5 |
| Sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum | 29.1 |
| ita, uti sata sunt, sua sede inmota permanent, neque est | |
| eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur. possunt | |
| autem non solum autumno, sed et uere conseri. plantae | |
| quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae uere | 5 |
| adferunt. | |
| Panax utroque tempore leui et subacta terra rarissime | |
| disseritur, quo maius incrementum capiat; melior tamen | |
| eius uerna satio est. | |
| Porrum si sectiuum facere uelis, densius satum prae- | 30.1 |
| ceperunt priores relinqui et ita, cum increuerit, secari. sed | |
| nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem | |
| more quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos | |
| digitos, depangas et, cum conualuerit, deseces. in eo autem, | 31.1 |
| quod magni capitis efficere uoles, seruandum est, ut ante | |
| quam translatum deponas, omnis radiculas amputes et fibra- | |
| rum summas partes intondeas; tum testulae uel conchae | |
| quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut | 5 |
| fiant capita latioris incrementi. cultus autem porri capitati | 32.1 |
| adsidua sartio et stercoratio est, nec aliud tamen sectiui, nisi | |
| quod totiens rigari et stercorari saririque debet, quotiens | |
| demetitur. semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis | |
| Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris | 5 |
| linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. | |
| enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua sub- | |
| ministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at qui- | |
| bus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. | |
| Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, | 33.1 |
| sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem com- | |
| modissime ponitur. quod si quis id uelit lati folii facere, | |
| quantum seminis possint tres digiti conprehendere, raro | |
| linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. uel si | 5 |
| crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae | |
| et saligneo palo pinsitum expoliatumque similiter linteolis | |
| ligatum obruat. potest etiam citra hanc operam fieri cris- | 34.1 |
| pum qualitercunque satum, si, cum est natum, incrementum | |
| eius superuoluto cylindro coërceas. satio eius est optima | |
| post Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. | |
| Fere etiam his diebus ocima seruntur, quorum cum | 5 |
| semen obrutum est, diligenter inculcatur pauicula uel cy- | |
| lindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque | |
| corrumpitur. | |
| Pastinaca et siser atque inula conualescunt alte pasti- | 35.1 |
| nato et stercorato loco, sed quam rarissime ponenda sunt, | |
| ut maiora capiant incrementa. inulam uero interuallo trium | |
| pedum seri conuenit, quoniam uastos facit frutices et radi- | |
| cibus ut oculus harundinis serpit. nec est alius cultus | 5 |
| horum omnium, nisi ut sartionibus herbae tollantur. com- | |
| modissime autem deponentur prima parte Septembris uel | |
| ultima Augusti parte. | |
| Atrum holus, quod Graecorum quidam uocant πετρο- | 36.1 |
| σέλινον, nonnulli σμύρναιον, pastinato loco semine debet | |
| conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet | |
| et qualicunque conualescit loco; idque cum semel seueris, si | |
| non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen | 5 |
| submittas, aeuo manet paruamque sartionis exigit culturam. | |
| seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed | |
| etiam mense Ianuario. | |
| Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam | 37.1 |
| iuxta fontem mense Martio recte ponitur. cuius si forte | |
| semina defecerunt, licet de noualibus siluestre mentastrum | |
| conligere atque ita inuersis cacuminibus disponere; quae | |
| res feritatem detrahit et edomitam reddit. | 5 |
| Rutam autumno semine satam mense Martio differre | 38.1 |
| oportet in apricum et cinerem aggerare runcareque, donec | |
| conualescat, ne herbis enecetur. sed uelata manu debet | |
| runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. | |
| si tamen per ignorantiam nuda manu runcaueris et prurigo | 5 |
| atque tumor incesserit, oleo subinde perungito. eiusdem | |
| frutex pluribus annis manet innoxius, nisi si mulier, quae | |
| est in menstruis, contigerit eum et ob hoc exaruerit. | |
| Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut | 39.1 |
| priore libro iam rettuli, magis aluaria curantibus quam ho- | |
| litoribus studiose conseruntur. sed nos ea condimentorum | |
| causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alie- | |
| num putamus etiam in hortis habere. locum neque pinguem | 5 |
| neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae ma- | |
| cerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascan- | |
| tur. eae res et semine et plantis circa aequinoctium uer- | 40.1 |
| num seruntur. melius tamen est thymi nouellas plantas | |
| disponere. quae cum subacto solo depressae fuerint, ne | |
| tarde conprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet | |
| atque ita pinsito illo pridie, quam uolueris uti, aquam me- | 5 |
| dicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis fruticibus | |
| infunditur, donec eos recte confirmet. ceterum cunela uiua- | 41.1 |
| cior est, quam ut inpensius curanda sit. | |
| Lepidium cum ante Kalendas Martias habueris dispo- | |
| situm uelut porrum sectiuum demetere poteris, rarius ta- | |
| men. nam post Kalendas Nouembres secandum non erit | 5 |
| quoniam frigoribus uiolatum emoritur; biennio tamen suffi- | |
| ciet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit. multis etiam | |
| locis uiuacitatem suam usque in annos decem prorogat. | |
| Beta florenti Punico malo semine obruitur et simul | 42.1 |
| atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, | |
| si riguus est locus; at si siccaneus, autumno, cum iam plu- | |
| uiae incesserint, disponi debebit. | |
| Chaerephyllum itemque holus atriplicis, quod Graeci | 5 |
| uocant ἀνδράφαξιν, circa Kalendas Octobres obrui oportet | |
| non frigidissimo loco. nam si regio saeuas hiemes habet, | |
| post Idus Februarias semina disserenda sunt suaque sede | |
| patienda. | |
| Papauer et anethum eandem habent conditionem sa- | 10 |
| tionis quam chaerephyllum et ἀνδράφαξις. | |
| Satiui asparagi, quam corrudam rustici uocant, se- | 43.1 |
| mina fere biennio praeparantur. ea cum pingui et ster- | |
| coroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut quantum | |
| tres digiti seminis conprehendere queunt, singulis fossulis | |
| deponas, fere post quadragensimum diem inter se inpli- | 5 |
| cantur et quasi unitatem faciunt; quas radiculas sic inliga- | |
| tas atque connexas holitores sphongeas appellant. eas post | |
| quattuor et uiginti menses in locum apricum et bene ma- | |
| didum stercorosumque transferri conuenit. sulci autem | 44.1 |
| inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodran- | |
| talis altitudinis, in quam ita sphongiolae deprimuntur, ut | |
| facile superposita terra germinent. sed in locis siccis par- | |
| tibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam | 5 |
| in alueolis maneant. at uliginosis e contrario in summo | |
| porcae dorso conlocanda, ne umore nimio laedantur. primo | 45.1 |
| deinde anno, cum ita consita sunt, asparagum, quem emi- | |
| serunt, infringi oportet. nam si ab imo uellere uolueris, | |
| uix adhuc ualidis teneris radiculis, tota sphongiola sequetur. | |
| reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus uellendus. | 5 |
| nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos sphon- | |
| giarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emit- | |
| tere. ceterum stilus, qui nouissime autumnali tempore | |
| nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in | |
| semen submittenda. deinde cum spinam fecerit, electis | 46.1 |
| seminibus ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco peru- | |
| rendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque | |
| eximendae; mox uel stercus uel cinis iniciendus, ut tota | |
| hieme sucus eius cum pluuiis manans ad radicem perueniat. | 5 |
| uere deinde prius quam coeperit germinare, capreolis, | |
| quod genus bicornis ferramenti est, terra commoueatur, ut | |
| et facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitu- | |
| dinis fiat radix. | |
| Raphani radix bis anno recte seritur, Februario mense, | 47.1 |
| cum uernum fructum expectamus, et Augusto mense circa | |
| Vulcanalia, cum maturum. sed haec satio sine dubio me- | |
| lior habetur. cura est eius, ut terra stercorata et subacta | |
| obruatur; post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde | 5 |
| aggeretur. nam si super terram emerserit, dura et fun- | |
| gosa fiet. | |
| Cucumis et cucurbita, cum copia est aquae, minorem | 48.1 |
| curam desiderant; nam plurimum iuuantur umore. sin | |
| autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare | |
| non expediat, mense Februario sesquipedali altitudine fossa | |
| facienda est. post Idus deinde Martias, quasi tertia pars | 5 |
| altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata | |
| terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque se- | |
| minibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, | |
| atque ubi conualescere coeperint, adiecta humo incrementa | |
| eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur; sic ex- | 10 |
| culta semina sine rigatione tota aestate satis ualebunt | |
| fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt. | |
| aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen | 49.1 |
| ante Kalendas Martias semen ponendum est, ut differri | |
| possit aequinoctio confecto, idque de media parte cucurbitae | |
| semen inuerso cacumine ponito, ut fiat incrementi uastioris; | |
| nam sunt ad usum uasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae | 5 |
| cucurbitae, cum exaruerunt. at si esculentae merci praeparabis, | 50.1 |
| recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum | |
| erit, quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet | |
| maius aeris inuenit pretium. sed custodiendum est, ut quam | |
| minime ad eum locum, in quo uel cucumeres aut curcurbitae | 5 |
| consitae sunt, mulier admittatur. nam fere contactu eius lan- | |
| guescunt incrementa uirentium. si uero etiam in menstruis | |
| fuerit, uisu quoque suo nouellos fetus necabit. cucumis | 51.1 |
| tener et iucundissimus fit, si, ante quam seras, semen eius | |
| lacte maceres. nonnulli etiam quo dulcior exsistat, aqua | |
| mulsa idem faciunt. sed qui praematurum fructum cucu- | |
| meris habere uolet, confecta bruma stercoratam terram | 5 |
| inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem. | |
| deinde cum enata semina fuerint, tepidis diebus et insola- | |
| tis iuxta aedificium sub diuo ponat, ita ut ab omni adflatu | |
| protegantur. ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tec- | |
| tum referat idque tam diu faciat, dum aequinoctium uer- | 10 |
| num confiat. postea totos cophinos demittat in terram; | |
| sic enim praecoquem fructum habebit. possunt etiam, si | 52.1 |
| sit operae pretium, uasis maioribus rotulae subici, quo | |
| minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. | |
| sed nihilo minus specularibus integi debebunt, ut etiam | |
| frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. hac | 53.1 |
| ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. | |
| nos autem leuiore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis | |
| Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et ster- | |
| coroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in | 5 |
| hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio | |
| paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis uel rubi | |
| uel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina | |
| cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant | |
| rubis et ferulis (namque non sua, sed quasi materna ra- | 10 |
| dice aluntur); sic insitam stirpem frigoribus quoque cucu- | |
| meris praebere fructum. satio secunda eius seminis fere | |
| Quinquatribus obseruatur. | |
| Capparis plurimis prouinciis sua sponte noualibus | 54.1 |
| nascitur. sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, | |
| siccum locum desiderabit, isque debebit ante circumdari | |
| fossula, quae repleatur lapidibus et calce uel Punico luto, | |
| ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere | 5 |
| praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum uagan- | |
| tur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. quod tamen | 55.1 |
| non tantum incommodum est (subinde enim possunt ex- | |
| stirpari) quantum quod noxium uirus habent sucoque suo | |
| sterile solum reddunt. cultu aut nullo aut leuissimo con- | |
| tenta est, quippe quae res etiam in desertis agris citra | 5 |
| rustici operam conualescat. seritur utroque aequinoctio. | |
| Cepina magis frequenter subactam postulat terram | 56.1 |
| quam altius conuersam. itaque ex Kalendis Nouembribus | |
| proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis | |
| putrescat, intermissisque quadraginta diebus tum demum | |
| iterari et interpositis uno ac uiginti diebus tertiari et pro- | 5 |
| tinus stercorari, mox bidentibus aequaliter perfossum in | |
| areas disponi deletis radicibus omnibus. deinde ad Ka- | 57.1 |
| lendas Februarias sereno die conueniat semina spargi; | |
| quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut | |
| eam quoque habeamus. nam et uiridis esui est iucunda | |
| nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. sed cepina | 5 |
| uel saepius, certe non minus debet quam quater sariri. | |
| cuius si semen excipere uoles, capita maxima generis | |
| Ascalonii, quod est optimum, mense Februario disponito | |
| quaternorum uel etiam quinum digitorum spatiis distantia, | |
| et cum coeperint uirere, ne minus ter consarito; deinde | 58.1 |
| cum fecerint caulem, humilioribus quasi cantheriolis inter- | |
| positis rigorem stilorum conseruato. nam nisi harundines | |
| transuersas in modum iugatae uineae crebre disposue- | |
| ris, thalli ceparum uentis prosternuntur totumque semen | 5 |
| excutietur; quod scilicet non ante legendum est, quam | |
| cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. sed | |
| nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, uerum | |
| integri thalli uellendi sunt et sole siccandi. | |
| Napus et rapa duas sationes habent et eandem cul- | 59.1 |
| turam quam raphanus. melior est tamen satio mensis | |
| Augusti. iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum | |
| poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram | |
| paulo plus quam heminam seminis recipiat. qui aestate | 60.1 |
| ista seret, caueat, ne propter siccitates pulix adhuc tenera | |
| folia prorepentia consumat, idque ut uitetur, puluis, qui | |
| supra cameram inuenitur, uel etiam fuligo, quae supra | |
| focos tectis inhaeret, conligi debet; deinde pridie quam | 5 |
| satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua conspargi, ut | |
| tota nocte sucum trahat. nam sic macerata postero die | |
| recte obserentur. ueteres quidem auctores, ut Democritus, | 61.1 |
| praecipiunt semina omnia suco herbae, quae sedum ap- | |
| pellatur, medicare eodemque remedio aduersus bestiolas | |
| uti; quod uerum esse nos experientia docuit. sed frequen- | |
| tius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, | 5 |
| fuligine et puluere praedicto utimur satisque commode | |
| tuemur his incolumitatem plantarum. rapae semina Hy- | 62.1 |
| ginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis | |
| inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subia- | |
| cens soli duritia non patiatur in altum descendere. nos | |
| istud saepe frustra temptauimus; itaque sicut raphanum | 5 |
| et napum melius existimamus subacta terra obrui, seruant- | |
| que adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, | |
| qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et uicinis nascantur. | |
| locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis | 63.1 |
| gelicidiis peruratur, harundinibus humiles cantherii fiunt uir- | |
| gaeque et uirgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis | |
| semina defenduntur. ubi uero apricis regionibus post plu- | |
| uias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur | 5 |
| urucae, Graece autem κάμπαι nominantur, uel manu conligi | |
| debent uel matutinis temporibus frutices holerum concuti. | |
| sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, | |
| non amplius in superiorem partem prorepunt. id tamen | 64.1 |
| superuacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam | |
| praedixi, suco herbae sedi macerata sunt. nihil enim sic | |
| medicatis nocent urucae. sed Democritus in eo libro, qui | |
| Graece inscribitur περὶ ἀντιπαθῶν, adfirmat has ipsas be- | 5 |
| stiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis | |
| crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat; | |
| post hoc enim decidere omnes uermiculos et ita emori. | |
| Hactenus praecipiendum existimaui de cultu hortorum | 65.1 |
| et officiis uilici, quem quamuis instructum atque eruditum | |
| omni opere rustico esse oportere prima parte huius exor- | |
| dii censuerim, quoniam tamen plerumque euenit, ut eorum, | |
| quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex | 5 |
| commentariis renouanda sint, omnium librorum meorum | |
| argumenta subieci, ut cum res exegisset, facile reperiri | |
| possit, quid in quoque quaerendum et qualiter quidque | |
| faciendum sit. |