| Quot deinde species generibus subiungantur | |
| his autem generibus singulis | 2.2.2.1 |
| senae species contribuuntur, soli pinguis uel macri, soluti | |
| uel spissi, umidi uel sicci, quae qualitates inter se mixtae | |
| uicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum uarietates. | |
| eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis | 5 |
| officium est per species, quae sunt innumerabiles, euagari | |
| et ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis | |
| et ambitu uerborum facile copulari. |