| Quod solum maxime probetur | |
| recurrendum est igitur ad | 2.2.3.1 |
| qualitatium inter se dissidentium quasi quasdam coniunctio- | |
| nes, quas Graeci συζυγίας ἐναντιοτήτων, nos discordantium | |
| conparationes tolerabiliter dixerimus. atque etiam signi- | |
| ficandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura | 5 |
| campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro | |
| laetari. de siccaneis et riguis non conperimus, utra nu- | 4.1 |
| mero uincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae | |
| siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non | |
| melius resoluta humo quam densa prouenit. quod noster | |
| quoque Vergilius, cum et alias fecundi arui laudes rettulisset, | 5 |
| adiecit: | |
| et cui putre solum, namque hoc imitamur arando. | |
| neque enim aliud est colere quam resoluere et fermen- | |
| tare terram, ideoque maximos quaestus ager praebet idem | 5.1 |
| pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum | |
| poscit, et quod postulat exiguo labore atque inpensa con- | |
| ficitur: praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. | |
| proximum deinde huic pinguiter densum, quod inpensam | 5 |
| coloni laboremque magno fetu remuneratur. tertia est ratio | 6.1 |
| loci rigui, quia sine inpensa fructum reddere potest. hanc | |
| primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum | |
| ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc | |
| loquimur, non de situ. nullum deterius habetur genus, | 7.1 |
| quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia | |
| cum difficulter tractetur, tum ne tractatum quidem gratiam | |
| refert nec relictum pratis uel pascuis abunde sufficit. itaque | |
| hic ager siue exercetur seu cessat, colono est paenitendus | 5 |
| ac tamquam pestilens refugiendus. nam ille mortem facit, | |
| hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis | |
| camenis habemus fidem clamitantibus: | |
| λιμῷ δ’ οἴκτιστον θανέειν. |