| Quem ad modum siluestris locus excolatur et aruum fiat | |
| Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius | 2.2.8.1 |
| demonstranda est duplex tractatio, culti et siluestris. de | |
| siluestri regione in aruorum formam redigenda prius dice- | |
| mus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. | |
| incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, | 5 |
| nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit | |
| et gramine uestitus an felictis aliisue frutectis inpeditus. | |
| si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. | 9.1 |
| earum duo genera cognouimus, caecarum et patentium. | |
| spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at | |
| ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam | |
| etiam occaecantur, ita ut in eas ora hiantium fossarum | 5 |
| conpetant, sed latius apertas summa parte decliuesque et | |
| ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conue- | |
| niet. nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis uitian- | |
| tur et superioris soli lapsibus replentur. opertae rursus | 10.1 |
| occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam de- | |
| pressis; qui cum parte dimidia lapides minutos uel nudam | |
| glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat | |
| effossa. uel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis co- | 5 |
| nexus uelut funis informabitur in eam crassitudinem, quam | |
| solum fossae possit angustae quasi adcommodatam coar- | |
| tatamque capere. tum per imum contendetur, ut super | 11.1 |
| calcatis cupressinis uel pineis aut, si eae non erunt, aliis | |
| frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae | |
| more ponticulorum binis saxis tantum modo pilarum uice | |
| constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio | 5 |
| ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque | |
| exitus. nemorosi frutectosique tractus duplex cura est uel | |
| exstirpandis radicitus arboribus et remouendis uel, si rarae | |
| sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis. ac | 12.1 |
| saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si | |
| magna est abundantia, uelut quibusdam substructionibus | |
| partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, uel | |
| in altitudinem sulco depresso lapides obruendi; quod ta- | 5 |
| men ita faciendum erit, si suadebit operarum uilitas. iunci | 13.1 |
| et graminis pernities repastinatio est, felicis frequens ex- | |
| stirpatio, quae uel aratro fieri potest, quoniam intra bien- | |
| nium saepius conuulsa emoritur, celerius etiam, si eodem | |
| tempore stercores et lupino uel faba conseras, ut cum | 5 |
| aliquo reditu medearis agri uitio. namque constat felicem | |
| sationibus et stercoratione facilius interemi. uerum et si | |
| subinde nascentem falce decidas, quod uel puerile opus | |
| est, intra praedictum tempus uiuacitas eius absumitur. sed | 14.1 |
| iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum noua- | |
| lium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae | |
| ante discenda sunt, aruorum studiosis praecepero. |