| Quem ad modum pinguis et frumentarius ager dinoscatur | |
| Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, | 2.2.14.5 |
| memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac | |
| frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli pro- | |
| priam, herbarum et arborum prouentum, colorem nigrum | |
| uel cinereum. nihil de ceteris ambigo, de colore satis | 15.1 |
| admirari non possum cum alios tum etiam Cornelium | |
| Celsum, non solum agricolationis, sed uniuersae naturae | |
| prudentem uirum, sic et sententia et uisu deerrasse, ut | |
| oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non | 5 |
| occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores. | |
| nullum enim temere uidemus locum, qui modo pigrum | 16.1 |
| contineat umorem, non eundem uel nigri uel cinerei co- | |
| loris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in | |
| solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis | |
| salinarum gigni posse laeta frumenta. sed est manifestior | 5 |
| hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis conuin- | |
| cendus sit. non ergo color tamquam certus auctor testis | |
| est bonitatis aruorum, et ideo frumentarius ager, id est | 17.1 |
| pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. nam ut | |
| fortissimae pecudes diuersos et paene innumerabiles, sic | |
| etiam robustissimae terrae plurimos et uarios colores sor- | |
| titae sunt. itaque considerandum erit, ut solum, quod ex- | 5 |
| colere destinamus, pingue sit. per se tamen id parum est, | 18.1 |
| si dulcedine caret, quod utrumque satis expedita nobis | |
| ratione contingit discere. nam perexigua conspargitur aqua | |
| glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamuis | |
| leuissimo tactu pressa inhaerescit et | 5 |
| picis in morem ad digitos lentescit habendo, | |
| ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, | |
| quae res nos admonent inesse tali materiae naturalem | |
| sucum et pinguitudinem. sed si uelis scrobibus egestam | 19.1 |
| humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fer- | |
| mento abundauerit, certum erit esse eam pinguem, cum | |
| defuerit, exilem, cum aequauerit, mediocrem. quamquam | |
| ista, quae nunc rettuli, non tam uera possint uideri, si sit | 5 |
| pulla terra, quae melius prouentu frugum adprobatur. | |
| saporem quoque sic dinoscemus: ex ea parte agri, quae | 20.1 |
| maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili uaso made- | |
| factae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti uini | |
| diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum | |
| ab eis rettulerit humor saporem, talem esse dicemus eius | 5 |
| soli. sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et | |
| dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, | |
| ut calamus, ut gramen, ut trifolium, hebulum, rubi, pruni | |
| siluestres et alia conplura, quae etiam indagatoribus aqua- | |
| rum nota non nisi dulcibus terrae uenis educantur. nec | 21.1 |
| contentos esse nos oportet prima specie summi soli, et | |
| diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, ter- | |
| rena necne sit. frumentis autem sat erit, si aeque bona | |
| suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pe- | 5 |
| dum abunde est. haec cum ita explorauerimus, agrum | |
| sationibus faciundis expediemus. is autem non minimum | |
| exuberat, si curiose et scite subigitur. quare antiquissimum | |
| est formam huius operis conscribere, quam uelut sec- | |
| tam legemque in proscindendis agris sequantur agri- | 10 |
| colae. |