| Quae sequenda quaeque uitanda sint in proscindendo solo | |
| Igitur in opere boues arte iunctos habere conuenit, quo | 2.2.22.1 |
| speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus | |
| colla eorum labefactentur iugumque melius aptum ceruici- | |
| bus insidat. hoc enim genus iuncturae maxime probatum | |
| est. nam illud, quod in quibusdam prouinciis usurpatur, | 5 |
| ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omni- | |
| bus, qui praecepta rusticis conscripserunt, neque inmerito. | |
| plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam | 23.1 |
| cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque | |
| pondere nituntur, at illo retractis et resupinis capitibus | |
| excruciantur aegreque terrae summam partem leui admo- | |
| dum uomere sauciant et ideo minoribus aratris moliuntur, | 5 |
| quia non ualent alte perfossa noualium terga rescindere; | |
| quod cum fit, omnibus uirentibus plurimum confertur, nam | |
| penitus aruis sulcatis maiore incremento segetum arborum- | |
| que fetus grandescunt. et in hoc igitur a Celso dissentio, | 24.1 |
| qui reformidans inpensam, quae scilicet largior est in am- | |
| plioribus armentis, censet et exiguis uomeribus et den- | |
| talibus terram subigere, quo minoris formae bubus id ad- | |
| ministrari possit, ignorans plus esse reditus in ubertate | 5 |
| frugum quam inpendii, si maiora mercemur armenta, prae- | |
| sertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius | |
| resolui ac subigi desiderat, ut et summae radices uitium | |
| olearumque uomeribus rescindantur, quae si maneant, fru- | |
| gibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius | 10 |
| capiant umoris alimentum. potest tamen illa Celsi ratio | 25.1 |
| Numidiae et Aegypto conuenire, ubi plerumque arboribus | |
| uiduum solum frumentis seminatur, atque eius modi terram | |
| pinguibus harenis putrem uelut cinerem solutam quamuis | |
| leuissimo dente moueri satis est. bubulcum autem per | 5 |
| proscissum ingredi oportet alternisque uersibus obliquum | |
| tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita | |
| ne cubi crudum solum et inmotum relinquat, quod agricolae | |
| scamnum uocant, boues, cum ad arborem uenerint, for- | 26.1 |
| titer retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu uomis | |
| inpactus colla conmoueat neue aut cornu bos ad stipitem | |
| uehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet | |
| ramumque deplantet. uoce potius quam uerberibus terreat, | 5 |
| ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. numquam | |
| stimulo lacessat iuuencum, quae res taetratum calcitro- | |
| sumque eum reddit, non numquam tamen admoneat fla- | |
| gello. sed nec in media parte uersurae consistat detque | 27.1 |
| requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos | |
| agilius enitatur. sulcum autem ducere longiorem quam | |
| pedum centum uiginti contrarium pecori est, quoniam plus | |
| aequo fatigatur, ubi hunc modum excessit. cum uentum | 28.1 |
| erit ad uersuram, in priorem partem iugum propellat et | |
| boues inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter | |
| conflagrant, nisi adsidue stringantur, et ex eo tumor ac | |
| deinde ulcera inuadunt. nec minus dolabra quam uomere | 5 |
| bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, | |
| quibus ager arbusto consitus inplicatur, omnis refodiat ac | |
| persequatur. |