| Quem ad modum ab opere disiuncti boues curari debeant | |
| Boues cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet | 2.3.1.1 |
| manibusque conprimat dorsum et pellem reuellat nec pa- | |
| tiatur corpori adhaerere, quia et genus morbi maxime est | |
| armentis noxium. colla subigat merumque faucibus, si | 2.1 |
| aestuauerint, infundat; satis autem est singulis uini sexta- | |
| rios praebere. sed ante ad praesaepia boues religari non | |
| expedit, quam sudare atque anhelare desierint. cum deinde | |
| tempestiue potuerint uesci, non multum nec uniuersum | 5 |
| cibum, sed partibus et paulatim praebere conuenit. quem | |
| cum absumpserint, ad aquam duci oportet sibiloque adlectari, | |
| quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo | |
| satiari. hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. | |
| sequitur, ut tempora quoque subigendi arui praecipiamus. | 10 |