| Quibus temporibus quidque genus soli proscindendum et iterandum sit | |
| Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscin- | 2.4.1.1 |
| dendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis her- | |
| bas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint. sed | |
| tam frequentibus densisque sulcis arandi sunt, ut uix dinosca- | |
| tur, in utram partem uomer actus sit, quoniam sic omnes | 5 |
| radices herbarum perruptae necantur. sed et conpluribus | 2.1 |
| iterationibus sic resoluatur ueruactum in puluerem, ut uel | |
| nullam uel exiguam desideret occationem, cum seminaui- | |
| mus. nam ueteres Romani dixerunt male subactum agrum, | |
| qui satis frugibus occandus sit. eum porro an recte are- | 3.1 |
| tur frequenter explorare debet agricola nec tantum uisu, | |
| qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scam- | |
| nis, uerum etiam tactu, qui minus decipitur, cum solidi rigo- | |
| ris admota pertica transuersis sulcis inseritur. ea si aequa- | 5 |
| liter ac sine offensatione penetrauit, manifestum est totum | |
| solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior | |
| aliqua pars obstitit, crudum ueruactum esse demonstrat. | |
| hoc cum saepius bubulci fieri uident, non conmittunt | |
| scamna facere. igitur uliginosi campi proscindi debent | 10 |
| post Idus mensis Aprilis. quo tempore cum arati fuerint, | 4.1 |
| uiginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum | |
| uel octauum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac | |
| deinde circa Septembris Kalendas tertiatos, quoniam in | |
| id tempus ab aestiuo solstitio conuenit inter peritos rei | 5 |
| rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non num- | |
| quam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluuiis terra per- | |
| maduerit. quod cum accidit, nihil prohibet, quo minus | 5.1 |
| mense Iulio ueruacta subigantur. sed quandoque arabitur, | |
| obseruabimus, ne lutosus ager tractetur neue exiguis nim- | |
| bis semimadidus, quam terram rustici uariam cariosamque | |
| appellant. ea est, cum post longas siccitates leuis pluuia | 5 |
| superiorem partem glaebarum madefecit, inferiorem non | |
| adtigit. nam quae limosa uersantur arua, toto anno desi- | |
| nunt posse tractari nec sunt habilia sementi aut occationi | |
| aut sationi; at rursus, quae uaria subacta sunt, continuo | |
| triennio sterilitate adficiuntur. medium igitur tempera- | 6.1 |
| mentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco | |
| careant nec abundent uligine, quippe nimius umor, ut | |
| dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus arue- | |
| runt, expediri probe non possunt. nam uel respuitur duri- | 5 |
| tia soli dens aratri, uel si qua parte penetrauit, non minute | |
| diffundit humum, sed uastos caespites conuellit, quibus | |
| obiacentibus inpeditum aruum minus recte potest iterari, | |
| quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis obstantibus funda- | |
| mentis uomis a sulco repellitur, quo euenit, ut in iteratione | 10 |
| quoque scamna fiant et boues iniquitate operis maxime | |
| mulcentur. accedit huc, quod omnis humus quamuis lae- | 7.1 |
| tissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet eamque | |
| adtrahunt excitatae maiores glaebae, quo euenit, ut infe- | |
| cundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem | |
| reddat, tum etiam ratio rustici adgrauatur exiguo profectu | 5 |
| operis. iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. ita- | 8.1 |
| que siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare | |
| pluuiamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis | |
| culturam praebeat. sed iugerum talis agri quattuor operis | |
| expeditur; nam commode proscinditur duabus, una ite- | 5 |
| ratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur qua- | |
| drante operae. liras autem rustici uocant easdem porcas, | |
| cum sic aratum est, ut inter duos latius distantis sulcos | |
| medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat. colles | 9.1 |
| pinguis soli peracta satione trimestrium mense Martio, si | |
| uero tepor caeli siccitasque regionis suadebit, Februario | |
| statim proscindendi sunt, deinde ab Aprile medio usque | |
| in solstitium iterandi tertiandique Septembri circa aequi- | 5 |
| noctium, ac totidem operis, quot uliginosi campi, excoli- | |
| tur iugerum talis agri. sed in arando maxime est obseruan- | 10.1 |
| dum, semper ut transuersus mons sulcetur. nam hac ra- | |
| tione difficultas adcliuitatis infringitur, laborque pecudum | |
| et hominum commodissime sic minuitur. paulum tamen, | |
| quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depres- | 5 |
| siora cliui obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramque | |
| partem rescindamus nec eodem uestigio terram moliamur. | |
| exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ul- | 11.1 |
| tima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus | |
| paratusque ad sementim circa aequinoctium. expeditior | |
| autem labor eius modi solo est, eoque pauciores inpenduntur | |
| operae; nam tres uni iugero sufficiunt. item graciles cliui | 5 |
| non sunt aestate arandi, sed circa Septembris Kalendas, | |
| quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine | |
| suco humus aestiuo sole peruritur nullasque uirium reli- | |
| quias habet. itaque optime inter Kalendas et Idus Septem- | |
| bris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluuiis aequi- | 10 |
| noctialibus conseri possit, neque in lira, sed sub sulco | |
| talis ager seminandus est. |