| Quem ad modum frumentarius ager stercorandus sit | |
| Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare | 2.5.1.1 |
| conueniet, nam eo quasi pabulo gliscit. in campo rarius, | |
| in colle spissius, acerui stercoris instar quinque modiorum | |
| disponentur atque in plano pedes interualli quoquo uersus | |
| octo, in cliuo duobus minus relinqui sat erit. sed id nobis | 5 |
| decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat | 2.1 |
| segetis. iugerum autem desiderat, quod spissius stercora- | |
| tur, uehes quattuor et uiginti, quod rarius, duodeuiginti. | |
| disiectum deinde protinus fimum inarari et adrui conuenit, | |
| ne solis halitu uires amittat et ut permixta humus prae- | 5 |
| dicto alimento pinguescat. itaque, cum in agro disponen- | |
| tur acerui stercoris, non debet maior modus eorum dissu- | |
| pari, quam quem bubulci eodem die possint obruere. |