| De seminum generibus | |
| Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc | 2.6.1.1 |
| seminum genera persequamur. prima et utilissima sunt | |
| hominibus frumenta triticum et semen adoreum. tritici | |
| genera conplura cognouimus, uerum ex iis maxime seren- | |
| dum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore | 5 |
| praestat. secunda conditio est habenda siliginis, cuius | 2.1 |
| species in pane praecipua pondere deficitur. tertium erit | |
| trimenstre, cuius usus agricolis gratissimus, nam ubi propter | |
| aquas aliamue causam matura satio est omissa, praesidium | |
| ab hoc petitur; id porro genus est siliginis. reliquae tri- | 5 |
| tici species, nisi si quos multiplex uarietas frugum et ina- | |
| nis delectat gloria, superuacuae sunt. adorei autem ple- | 3.1 |
| rumque uidemus in usu genera quattuor: far, quod appel- | |
| latur Clusinum, candidi oris et nitidi, far, quod uocatur | |
| uennuculum, rutilum atque alterum candidum, sed utrum- | |
| que maioris ponderis quam Clusinum, semen trimenstre, | 5 |
| quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est | |
| praecipuum. sed haec genera tritici et adorei propterea | 4.1 |
| custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager | |
| ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, inter- | |
| ueniente parte aliqua uel uliginosa uel arida. triticum | |
| autem sicco loco melius coalescit, adoreum minus infesta- | 5 |
| tur umore. | |
| Leguminum genera cum sint conplura, maxime grata | 7.1.1 |
| et in usu hominum uidentur faba, lenticula, pisum, pha- | |
| selus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, | |
| linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana est. item | |
| pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec | 5 |
| minus uicia, proxima deinde cicera et eruum et farrago, | 2.1 |
| quae est ex hordeo. sed de his prius disseremus, quae | |
| nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti, | |
| quo monemur, ut locis frigidis nouissime, tepidis celerius, | |
| calidis ocissime iaciamus. nunc autem proinde ac si tem- | 5 |
| peratae regioni praecepta dabimus. |