| De temporibus sationum | |
| Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum | 2.8.1.1 |
| non ante seminare, quam occiderint Vergiliae. quod ipsum | |
| numeris sic edisserit: | |
| at si triticeam in messem robustaque farra | |
| exercebis humum solisque instabis aristis, | 5 |
| ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. | |
| absconduntur autem altero et tricensimo die post autum- | 2.1 |
| nale aequinoctium, quod fere conficitur viiii Kal. Octo- | |
| bris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex | |
| et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem | |
| nonum Kalendas Nouembris ad brumae tempora. sic enim | 5 |
| seruant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius, | |
| quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam | |
| neque arent neque uitem aut arborem putent; nos quo- | |
| que non abnuimus in agro temperato et minime umido | |
| sementem sic fieri debere, ceterum locis uliginosis atque | 3.1 |
| exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Ka- | |
| lendas Octobris seminare conuenire, | |
| dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, | |
| ut prius conualescant radices frumentorum, quam hiber- | 5 |
| nis imbribus aut gelidis pruinisue infestentur. sed quam- | |
| uis tempestiue sementis confecta erit, cauebitur tamen, | |
| ut patentis liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli | |
| elices uocant, faciamus et omnem umorem in colliquias | |
| atque inde extra segetes diriuemus. nec ignoro quosdam | 4.1 |
| ueteres auctores praecepisse, ne seminarentur agri, nisi | |
| cum terra pluuiis permaduisset; quod ego, si tempestiue | |
| conpetat, magis conducere agricolae non dubito. sed si, | |
| quod euenit non numquam, seri sunt imbres, quamuis si- | 5 |
| tienti solo recte semen conmittitur, idque etiam in quibus- | |
| dam prouinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. nam | |
| quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac | |
| si repositum in horreo non corrumpitur, atque ubi uenit | |
| imber, multorum dierum sementis uno die surgit. Treme- | 5.1 |
| lius quidem adseuerat, prius quam inpluuerit, ab auibus aut | |
| formicis sata non infestari, dum aestiuis serenitatibus ager | |
| aret, idque etiam saepius nos experti uerum adhuc esse | |
| conperimus. magis apte tamen in eius modi agris adoreum | 5 |
| quam triticum seritur, quoniam folliculum, quo continetur, | |
| firmum et durabilem aduersus longioris temporis umorem | |
| habet. |