| Quantum cuique seminis in iugerum adiciendum sit | |
| Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, | 2.9.1.1 |
| mediocris quinque postulat; adori modios nouem, si est | |
| laetum solum, si mediocre, decem desiderat. nam quamuis | |
| de mensura minus auctoribus conuenit, hanc tamen uideri | |
| commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi | 5 |
| recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in | |
| singula iugera tritici, quibus et adori, octo modiis obse- | |
| rere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris se- | |
| mina praebenda censent. nobis ne istam quidem, quam | 2.1 |
| praediximus, mensuram semper placet seruari, quod eam | |
| uariat aut loci aut temporis aut caeli conditio: loci, cum uel | |
| in campis uel collibus frumentum seritur atque iis uel pingui- | |
| bus uel mediocribus uel macris; temporis, cum autumno aut | 5 |
| etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima semen- | |
| tis rarius serere permittit, nouissima spissius postulat; caeli, | |
| cum aut pluuium aut siccum est, nam illud idem quod | |
| prima sementis, hoc quod ultima desiderat. omne autem fru- | 3.1 |
| mentum maxime campo patente et ad solem prono aprico- | |
| que et soluto laetatur; collis enim quamuis granum ro- | |
| bustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. densa creto- | |
| saque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non | 5 |
| incommode alit. hordeum nisi solutum et siccum locum | |
| non patitur. atque illa uicibus annorum requietum agita- | 4.1 |
| tumque alternis et quam laetissimum uolunt aruum; hoc | |
| nullam mediocritatem postulat, nam uel pinguissima uel | |
| macerrima humo iacitur. illa post continuos imbris, si | |
| necessitas exigat, quamuis adhuc limoso et madente solo | 5 |
| sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso conmiseris, | |
| emoritur. siliginis autem uel tritici, si mediocriter cretosus | 5.1 |
| uliginosusue ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam | |
| dixi, quinque modiis ad sationem opus est. at si siccus | |
| et resolutus locus idemque uel pinguis uel exilis est, quat- | |
| tuor, quoniam et e contrario macer tantundem seminis po- | 5 |
| scit, nam nisi rare conseritur, uanam et minutam spicam | 6.1 |
| facit. at ubi ex uno semine pluribus culmis fructificauit, | |
| etiam ex rara segete densam facit. inter cetera quoque | |
| non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occu- | |
| pari agrum consitum arbusto quam uacuum et apertum. | 5 |
| Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim | |
| potissimam ducimus. sed est altera, cum cogit necessitas: | 7.1 |
| semenstrem uocant agricolae. ea locis praegelidis ac niuo- | |
| sis, ubi aestas est umida et sine uaporibus, recte conmit- | |
| titur, ceteris admodum raro respondet. quam tamen ipsam | |
| celeriter et utique ante aequinoctium uernum conueniet | 5 |
| peragere; si uero locorum et caeli conditio patietur, quanto | |
| maturius seuerimus, commodius proueniet. neque enim | 8.1 |
| est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimenstre semen, | |
| quippe idem iactum autumno melius respondet. sed sunt | |
| nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent ueris | |
| tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum | 5 |
| granumque fabae Marsicae. nam cetera robusta frumenta | |
| semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. |