| Quem ad modum emendetur salsa et uliginosa terra | |
| Solet autem salsam non numquam et amaram uligi- | 2.9.8.8 |
| nem uomere terra, quae quamuis matura iam sata manante | |
| noxio umore corrumpit et locis calentibus sine ulla stirpe | 10 |
| seminum areas reddit. eam glaebam signis adhibitis notari | 9.1 |
| conuenit, ut suo tempore uitiis eius modi medeamur; nam | |
| ubi uel uligo uel alia quae pestis segetem enecat, ibi co- | |
| lumbinum stercus uel, si id non est, folia cupressi conuenit | |
| spargi et inarari. sed antiquissimum est omnem inde | 5 |
| umorem facto sulco deducere; aliter uana erunt praedicta | |
| remedia. nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam uestiunt | |
| atque ita ex ea, cum paulum inmorata sunt semina, iaciunt | |
| non dubitantes prouentura, quae sic sata sint. quaedam | 10.1 |
| etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus sub- | |
| sectis enecant; id ne fiat, remedio est aquae mixtus sucus | |
| herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medica- | |
| mine una nocte semina macerata iaciuntur. quidam cucumeris | 5 |
| anguinei umorem expressum et eiusdem tritam radicem di- | |
| luunt aqua similique ratione madefacta semina terrae man- | |
| dant. alii hac eadem aqua uel amurga insulsa, cum coepit | |
| infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia | |
| submouent. | 10 |