| Quem ad modum ad sementem frumenta sint eligenda | |
| Illud deinceps praecipiendum habeo, ut demessis sege- | 2.9.10.11 |
| tibus iam in area futuro semini consulamus. nam quod | 11.1 |
| ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque | |
| spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; | |
| cum rursus amplior messis prouenerit, quicquid exteretur, | |
| caphisterio expurgandum erit, et semper, quod propter mag- | 5 |
| nitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reseruan- | |
| dum. nam id plurimum prodest, quia quamuis celerius | |
| locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi | |
| cura talis adhibetur. neque enim dubium est ex robusto | 12.1 |
| semine posse fieri non robustum; quod uero protinus ex | |
| leui natum sit, numquam robur accipere manifestum est, | |
| ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus | |
| praeclare sic disseruit: | 5 |
| uidi lecta diu et multo spectata labore | |
| degenerare tamen, ni uis humana quotannis | |
| maxima quaeque manu legeret, sic omnia fatis | |
| in peius ruere ac retro sublapsa referri. | |
| granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem | 13.1 |
| colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; | |
| quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur, | |
| leue ac uanum intellegi debet. nec nos tamquam optabilis | |
| agricolis fallat siligo, nam hoc tritici uitium est et, quam- | 5 |
| uis candore praestet, pondere tamen uincitur. |