| Quem ad modum facta sementi frumenta colenda sint | |
| uerum in | 2.9.13.6 |
| umido statu caeli recte prouenit et ideo locis manantibus | |
| magis apta est. nec tamen ea longe nobis aut magna | |
| difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uligi- | |
| noso post tertiam sationem conuertitur in siliginem. proxi- | 14.1 |
| mus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexasti- | |
| chum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et | |
| omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit | |
| et hominem salubrius quam malum triticum, nec aliud | 5 |
| in egenis rebus magis inopiam defendit. seritur soluta | |
| siccaque terra et uel praeualida uel exili, quia constat | |
| arua segetibus eius marcescere; propter quod pinguissimo | |
| agro, cuius nimis uiribus noceri non possit, aut macro, | |
| cui nihil aliud, conmittitur. altero sulco seminari debet | 15.1 |
| post aequinoctium media fere sementi, si laeto solo, si | |
| gracili, maturius. iugerum quinque modios occupabit, id- | |
| que, ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud | |
| frumentum demetendum erit. nam et fragili culmo et nulla | 5 |
| uestitum palea granum eius celeriter decidit isdemque de | |
| causis facilius teritur quam cetera. sed cum eius messem | |
| sustuleris, optimum est noualia pati anno cessare, si mi- | |
| nus, stercore saturare et omne uirus, quod adhuc inest | |
| terrae, propulsare. alterum quoque genus hordei est, quod | 16.1 |
| alii distichum, Galaticum nonnulli uocant, ponderis et can- | |
| doris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae | |
| praebeat. seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis | |
| circa Martium mensem; melius tamen respondet, si cle- | 5 |
| mentia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianua- | |
| rias. iugerum sex modios postulat. inter frumenta etiam | 17.1 |
| panicum ac milium ponenda sunt, quamuis iam legumini- | |
| bus ea contribuerim, nam multis regionibus cibariis eorum | |
| coloni sustinentur. leuem solutamque humum desiderant | |
| nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proueniunt, | 5 |
| modo umido caelo uel riguo solo, nam siccum cretosum- | |
| que reformidant. ante uer seri non possunt, quoniam | 18.1 |
| teporibus maxime laetantur, ultima tamen parte Martii | |
| mensis commodissime terrae conmittuntur. nec inpensa | |
| graui rationem cultoris onerant, quippe sextariis fere quat- | |
| tuor iugerum inplent; | 5 |