LIBER VNDECIMVS HIC EST VILICVS ET
HORTORVM.
REI RVSTICAE
LIBER DVODECIMVS
VILICA
LIBER DVODECIMVS HAEC CONTINET
I. Καθολικά curae domesticae, et praecepta, quae uilica 12.ca.1.1
exsequi debeat.
II. Quemadmodum tractare debeat penora cellarius. 2.1
III. Idem ipse quae et qualia uasa parare debeat penoribus 3.1
et salgamis condiendis.
IV. Quemadmodum ex uino uapido acetum fiat. 4.1
V. Quemadmodum muria dura fiat. 5.1
VI. Quae per quattuor tempora anni herbae et quemad- 6.1
modum condiantur.
VII. Oxygala quemadmodum fiat. 7.1
VIII. Pirorum et malorum ceterorumque pomorum com- 8.1
positio.
IX. Aquae marinae et aquae dulcis cocturas. 9.1
X. Compositiones, quibus uina condiantur. 10.1
XI. Curationem uini. 11.1
XII. De mella et aqua mulsa facienda. 12.1
XIII. De caseo in usus domesticos seruando. 13.1
XIV. De malis et piris in sole siccandis. 14.1
XV. De ficis aridis. 15.1
XVI. De uuis passis faciendis. 16.1
XVII. De aceto ficulneo faciendo. 17.1
XVIII. Quae uindemiae praeparanda sint. 18.1
XIX. De compluribus generibus conditurarum, quibus 19.1
uinum confirmatur.
XX. De passo faciendo. 20.1
XXI. De sapa coquenda. 21.1
XXII. De defruto faciendo. 22.1
XXIII. Item de defruto coquendo, quod quidam Neapolita- 23.1
num uocant.
XXIV. Quemadmodum mustum infirmi generis ad uetusta- 24.1
tem possit perduci.
XXV. Remedium languentis uini. 25.1
XXVI. Si quod animal in mustum ceciderit et interierit, 26.1
quemadmodum mustum remedietur.
XXVII. Vinum scilliten quemadmodum facias. 27.1
XXVIII. Acetum scilliten quemadmodum fiat. 28.1
XXIX. Vinum absinthiten quemadmodum facias. 29.1
XXX. Vinum abrotoniten et hysopiten ceterarumque nota- 30.1
rum facere.
XXXI. Vinum ex myrtis quemadmodum fiat. 31.1
XXXII. Lora quemadmodum fiat. 32.1
XXXIII. Caseus quemadmodum ex musto seruetur. 33.1
XXXIV. Uuae ollares quemadmodum conponantur. 34.1
XXXV. Mala granata quemadmodum seruentur. 35.1
XXXVI. Mala orbiculata, Cestiana, melimela ceteraque genera 36.1
quemadmodum seruentur.
XXXVII. Inulae condituram. 37.1
XXXVIII. Oliuarum albarum et nigrarum condituras. 38.1
XXXIX. Sampsa quemadmodum fiat. 39.1
XL. Oleum quemadmodum fiat. 40.1
XLI. Gleucinum oleum quemadmodum conponatur. 41.1
XLII. Oleum ad unguenta quemadmodum facias. 42.1
XLIII. Rapa et napos quemadmodum condias. 43.1
XLIV. Sinape quemadmodum facias. 44.1
XLV. Holeris atri et siseris radicem quemadmodum con- 45.1
dias.
XLVI. Moretum quemadmodum facias. 46.1
XLVII. Oxyporum quemadmodum conponas. 47.1
  Xenophon Atheniensis eo libro, Publi Siluine, qui Oeconomicus pr.1.1
inscribitur, prodidit maritale coniugium sic comparatum esse
natura, ut non solum iucundissima, uerum etiam utilissima uitae
societas iniretur: nam primum, quod etiam Cicero ait, ne genus
humanum temporis longinquitate occideret, propter 5
hoc marem cum femina esse coniunctum, deinde, ut ex
hac eadem societate mortalibus adiutoria senectutis nec
minus propugnacula praeparentur.
tum etiam, cum 2.1
uictus et cultus humanus non, uti feris, in propatulo ac
siluestribus locis sed domi sub tecto adcurandus erat,
necessarium fuit alterutrum foris et sub diuo esse, qui
labore et industria compararet, quae tectis reconderen- 5
tur—siquidem uel rusticari uel nauigare uel etiam
genere alio negotiari necesse erat, ut aliquas facultates
adquireremus.
cum uero paratae res sub tectum 3.1
essent congestae, alium esse oportuit, qui et inlatas
custodiret et ea conficeret opera, quae domi deberent
administrari: nam et fruges ceteraque alimenta ter-
restria indigebant tecti, et ouium ceterarumque pecu- 5
dum fetus atque fructus clauso custodiendi erant nec
minus reliqua utensilia, quibus aut alitur hominum
genus aut etiam excolitur.
  Quare, cum et operam et diligentiam desiderarent 4.1
ea, quae proposuimus, nec exigua cura foris adquire-
rentur, quae domi custodiri oporteret, iure, ut dixi,
natura comparata est [opera] mulieris ad domesticam
diligentiam, uiri autem ad exercitationem forensem et 5
extraneam; itaque uiro calores et frigora perpetienda,
tum etiam itinera et labores pacis ac belli, id est rusti-
cationis et militarium stipendiorum, deus tribuit.
mulieri deinceps, quod omnibus his rebus eam fecerat 5.1
inhabilem, domestica negotia curanda tradidit, et,
quoniam hunc sexum custodiae et diligentiae adsig-
nauerat, idcirco timidiorem reddidit quam uirilem;
nam metus plurimum confert ad diligentiam custo- 5
diendi.
quod autem necesse erat foris et in aperto 6.1
uictum quaerentibus nonnunquam iniuriam propulsare,
idcirco uirum quam mulierem fecit audaciorem; quia
uero partis opibus aeque fuit opus memoria et diligen-
tia, non minorem feminae quam uiro earum rerum tri- 5
buit possessionem; tum etiam, quod simplex natura
non omnis res commodas amplecti ualebat, idcirco al-
terum alterius indigere uoluit, quoniam, quod alteri
deest, praesto plerumque est alteri.
  Haec in Oeconomico Xenophon et deinde Cicero, qui eum 7.1
Latinae consuetudini tradidit, non inutiliter disseruerunt; nam et
apud Graecos et mox apud Romanos usque in patrum nostrorum
memoriam fere domesticus labor matronalis fuit, tamquam ad re-
quiem forensium exercitationum, omni cura deposita, patribus 5
familias intra domesticos penatis se recipientibus. erat enim summa
reuerentia cum concordia et diligentia mixta, flagrabatque mulier
pulcherrima diligentiae aemulatione studens negotia uiri cura sua
maiora atque meliora reddere.
nihil conspiciebatur in domo 8.1
diuiduum, nihil, quod aut maritus aut femina proprium esse iuris
sui diceret, sed in commune conspirabatur ab utroque, ut cum foren-
sibus negotiis matronalis industria rationem parem faceret. itaque ne
uilici quidem aut uilicae magna erat opera, cum ipsi domini cotidie 5
negotia sua reuiserent atque administrarent.
nunc uero, cum 9.1
pleraeque sic luxu et inertia diffluant, ut ne lanificii quidem curam
suscipere dignentur, sed domi confectae uestes fastidio sint, peruer-
saque cupidine maxime placeant, quae grandi pecunia et paene totis
censibus redimuntur, nihil mirum est easdem ruris et instrumento- 5
rum agrestium cura grauari sordidissimumque negotium ducere
paucorum dierum in uilla moram.
  Quam ob causam, cum in totum non solum exoleuerit sed 10.1
etiam occiderit uetus ille matrum familiarum mos Sabinarum atque
Romanarum, necessaria inrepsit uilicae cura, quae tueretur officia
matronae, quoniam et uilici quoque successerunt in locum domino-
rum, qui quondam, prisca consuetudine, non solum coluerant sed 5
habitauerant rura. uerum ne uidear intempestiue censorium opus
obiurgandis moribus nostrorum temporum suscepisse, iam nunc
officia uilicae persequar.