| Praecepta, quae uilica exsequi debeat | |
| Ea porro, ut institutum ordinem teneamus, quem priore uolu- | 12.1.1.1 |
| mine inchoauimus, iuuenis esse debet, id est non nimium puella, | |
| propter easdem causas, quas de aetate uilici rettulimus, integrae | |
| quoque ualitudinis, nec foedi habitus nec rursus pulcherrima; nam | |
| inlibatum robur et uigiliis et aliis sufficiet laboribus. foeditas fasti- | 5 |
| diosum, nimia species desidiosum faciet eius contubernalem; | |
| itaque curandum est, ut nec uagum uilicum et auersum a contuber- | 2.1 |
| nio suo habeamus nec rursus intra tecta desidem et complexibus | |
| adiacentem feminae. | |
| Sed nec haec tantum, quae diximus, in uilica custodienda sunt: | |
| nam in primis considerandum erit, an a uino, ab escis, a supersti- | 3.1 |
| tionibus, a somno, a uiris remotissima sit, et ut cura eam subeat, | |
| quid meminisse, quid in posterum prospicere debeat, ut fere eum | |
| morem seruet, quem uilico praecepimus, quoniam pleraque similia | |
| esse debent in uiro atque femina; et tam malum uitare quam premium | 5 |
| recte factorum sperare; tum elaborare, ut quam minimam operam | |
| uilicus intra tectum impendat, cui et primo mane cum familia pro- | |
| deundum est et crepusculo peractis operibus fatigato redeundum. | |
| nec tamen instituendo uilicam domesticarum rerum uilico remitti- | 4.1 |
| mus curam, sed laborem eius adiutrice data leuamus. ceterum munia, | |
| quae domi capessuntur, non in totum muliebri officio relinquenda | |
| sunt, sed ita deleganda ei, ut identidem oculis uilici custodiantur, | |
| sic enim diligentior erit uilica, si meminerit ibi esse, cui frequenter | 5 |
| ratio reddenda sit. | |
| Ea porro persuasissimum habere debebit aut in totum aut certe | 5.1 |
| plurimum domi se morari oportere; tunc, quibus aliquid in agro | |
| faciendum erit seruis, eo<s> foras emittere, quibus autem in uilla | |
| quid agendum uidebitur, eos intra parietes continere atque animad- | |
| uertere, ne diurna cessando frustrentur opera; quae domum autem | 5 |
| inferuntur, diligenter inspicere, ne delibata sint, et ita explorata | |
| atque inuiolata recipere; tum separare, quae consumenda sunt, et, | |
| quae superfieri possunt, custodire, ne sumptus annuus menstruus | |
| fiat. | |
| tum, si quis ex familia coeperit aduersa ualitudine adfici, | 6.1 |
| uidendum erit, ut is quam commodissime ministretur; nam ex | |
| eiusmodi cura nascitur beniuolentia nec minus obsequium; quin | |
| etiam fidelius quam prius seruire student, qui conualuerunt, cum | |
| est aegris adhibita diligentia. | 5 |
| Post haec meminisse debebit, quae inferantur, ut idoneis et | 2.1.1 |
| salubribus locis recondita[e] sine noxa permaneant. nihil enim magis | |
| curandum est quam praeparare, ubi quidque reponatur, et unde, | |
| cum opus sit, promatur. ea loca qualia esse debeant, et primo uolu- | |
| mine, cum uillam constitueremus, et undecimo, cum de uilico dispu- | 5 |
| taremus, iam dicta sunt. | |
| sed ne nunc quidem demonstrare | 2.1 |
| breuiter pigebit: nam quod est excelsissimum conclaue, pretiosis- | |
| sima uasa et uestem desiderat, quod denique horreum siccum atque | |
| aridum, frumentis habetur idoneum, quod frigidum, commodissime | |
| uinum custodit, quod bene inlustre, fragilem supellectilem atque ea | 5 |
| postulat opera, quae multi luminis indigent. | |
| praeparatis igitur | 3.1 |
| receptaculis oportebit suo quidque loco generatim atque etiam spe- | |
| cialiter nonnulla disponere, quo facilius, cum quid expostulabit usus, | |
| recipere possit. nam uetus est prouerbium: paupertatem certissimam | |
| esse, cum alicuius indigeat, uti eo non posse, quia ignoretur, ubi | 5 |
| proiectum iaceat, quod desideratur. itaque in re familiari laboriosior | |
| est neglegentia quam diligentia. | |
| Quis enim dubitet nihil esse pulchrius in omni ratione uitae | 4.1 |
| dispositione atque ordine, quod etiam ludicris spectaculis licet saepe | |
| cognoscere: nam ubi chorus canentium non ad certos modos neque | |
| numeris praeeuntis magistri consensit, dissonum quiddam et | |
| tumultuosum audientibus canere uidetur; at ubi certis numeris ac | 5 |
| pedibus uelut facta conspiratione consensit atque concinuit, ex | |
| eiusmodi uocum concordia non solum ipsis canentibus amicum | |
| quiddam et dulce resonat uerum etiam spectantes audientesque lae- | |
| tissima uoluptate permulcentur. | |
| iam uero in exercitu neque | 5.1 |
| miles neque imperator sine ordine ac dispositione quicquam ualet | |
| explicare, cum armatus inermem, eques peditem, plaustrum equi- | |
| tem, si sint permixti, confundant. haec eadem ratio praeparationis | |
| atque ordinis etiam in nauigiis plurimum ualet: nam ubi tempestas | 5 |
| incessit et est rite disposita nauis, suo quidque ordine locatum arma- | |
| mentum sine trepidatione minister promit, cum est a gubernatore | |
| postulatum. | |
| quod si tantum haec possunt uel in theatris uel in | 6.1 |
| exercitibus uel etiam in nauigiis, nihil dubium est, quin cura uilicae | |
| ordinem dispositionemque rerum, quas reponit, desideret: nam et | |
| unumquidque facilius consideratur, cum est adsignatum suo loco, | |
| et, si quid forte abest, ipse uacuus locus admonet, ut, quod deest, | 5 |
| requiratur; si quid uero curari aut concinnari oportet, facilius intel- | |
| legitur, cum ordine suo recensetur. de quibus omnibus Marcus | |
| Cicero, auctoritatem Xenophontis secutus in Oeconomico, sic | |
| inducit <I>schomachum sciscitanti Socrati narrantem: | |
| Praeparatis idoneis locis instrumentum et supellec- | 3.1.1 |
| tilem distribuere coepimus. ac primum ea secreuimus, | |
| quibus ad res diuinas uti solemus, postea mundum | |
| muliebrem, qui ad dies festos comparatur, deinde ad | |
| <bellum> uirilem, item dierum sollemnium ornatum | 5 |
| nec minus calciamenta utrique sexui conuenientia; | |
| tum iam seorsum arma ac tela separabantur et in altera | |
| parte, quibus <ad> lanificia utuntur, | |
| post, quae ad | 2.1 |
| cibum comparandum uasa adsolent, construebantur; | |
| inde, quae ad lauationem, quae ad exornationem, quae | |
| ad mensam cotidianam atque epulationem pertinent, | |
| exponebantur; postea ex his, quibus cotidie utimur, | 5 |
| quod menstruum esset, seposuimus; annuum quoque in | |
| duas partes diuisimus: nam sic minus fallit, qui exitus | |
| futurus sit. | |
| haec postquam omnia secreuimus, tum | 3.1 |
| suo quaeque loco disposuimus. deinde, quibus cotidie | |
| seruuli utuntur, quae ad lanificia, quae ad cibaria co- | |
| quenda et conficienda pertinent, haec ipsis, qui his uti | |
| solent, tradidimus et, ubi exponerent, demonstrauimus | 5 |
| et, ut salua essent, praecepimus. | |
| quibus autem ad | 4.1 |
| dies festos et ad hospitum aduentum utimur et ad | |
| quaedam rara negotia, haec promo tradidimus et loca | |
| omnium demonstrauimus et ei omnia adnumerauimus | |
| atque adnumerata ipsi exscripsimus eumque monuimus, | 5 |
| ut, quodcumque opus esset, sciret, unde daret, et me- | |
| minisset atque adnotaret, quid et quando et cui dedis- | |
| set, et cum recepisset, ut quidque suo loco reponeret. | |
| Igitur haec nobis antiqui per <I>schomachi personam prae- | 5.1 |
| cepta industriae ac diligentiae tradiderunt, quae nunc nos uilicae | |
| demonstramus. nec tamen una eius esse cura debebit, ut clausa | |
| custodiat, quae tectis inlata receperit, sed subinde recognoscat atque | |
| consideret, ne aut supellex uestisue condita situ dilabatur aut fruges | 5 |
| aliaue utensilia neglegentia desidiaque sua corrumpantur; | |
| pluuiis | 6.1 |
| uero diebus, uel cum frigoribus aut pruinis mulier sub dio rusticum | |
| opus obire non potuerit, ut ad lanificium reducatur praeparataeque | |
| sint et pectitae lanae, quo facilius iusta lanificio persequi atque | |
| exigere possit. nihil enim nocebit, si sibi atque actoribus et aliis in | 5 |
| honore seruulis uestis domi confecta fuerit, quo minus patris fa- | |
| miliae rationes onerentur. | |
| Illud uero etiam in perpetuum custodiendum habebit, ut eos, | 7.1 |
| qui foris rusticari debebunt, cum iam e uilla familia processerit, | |
| requirat, ac si quis, ut euenit, curam contubernalis eius intra tectum | |
| tergiuersans fefellerit, causam desidiae sciscitetur exploretque, | |
| utrum aduersa ualitudine inhibitus restiterit an pigritia delituerit, | 5 |
| et, si compererit uel simulantem languorem, sine cunctatione in | |
| ualitudinarium deducat; praestat enim opere fatigatum sub custodia | |
| requiescere unum aut alterum diem quam pressum nimio labore | |
| ueram noxam concipere. | |
| Denique uno loco quam minime oportebit eam consistere: | 8.1 |
| neque enim sedentaria eius opera est, sed modo ad telam debebit | |
| accedere ac, si quid melius sciat, docere, si minus, addiscere ab eo, | |
| qui plus intellegat; modo eos, qui cibum familiae conficiunt, inui- | |
| sere, tum etiam culinam et bubilia nec minus praesepia emundanda | 5 |
| curare; ualitudinaria quoque, uel si uacent ab inbecillis, identidem | |
| aperire et inmunditiis liberare, ut, cum res exegerit, bene ordinata et | |
| salubria languentibus praebeantur; | |
| promis quoque et cellariis | 9.1 |
| aliquid attendentibus aut metuentibus interuenire, nec minus in- | |
| teresse pastoribus in stabulis fructum cogentibus aut [ut] fetus | |
| ouium aliarumue pecudum subrumantibus; tonsuris uero earum | |
| utique interesse et lanas diligenter percipere et uellera ad numerum | 5 |
| pecoris recensere; tum insistere atriensibus, ut supellectilem expo- | |
| nant; et aeramenta detersa nitidentur atque rubigine liberentur, | |
| ceteraque, quae refectionem desiderant, fabris concinnanda tradan- | |
| tur. | |
| postremo, his rebus omnibus constitutis, nihil hanc arbi- | 10.1 |
| tror distributionem profuturam, nisi, ut iam dixi, uilicus saepius et | |
| aliquando tamen dominus aut matrona considerauerit animaduer- | |
| teritque, ut ordinatio instituta conseruetur. quod etiam in bene | |
| moratis ciuitatibus semper est obseruatum, quarum primoribus | 5 |
| atque optimatibus non satis uisum est bonas leges habere, nisi custo- | |
| des earum diligentissimos ciues <creassent>, quos Graeci νομο- | |
| φύλακας appellant. | |
| horum erat officium eos, qui legibus pare- | 11.1 |
| rent, laudibus prosequi nec minus honoribus, eos autem, qui non | |
| parerent, poena multare, quod nunc scilicet faciunt magistratus | |
| adsidua iurisdictione uim legum custodientes. sed haec in uniuer- | |
| sum administranda tradidisse abunde sit. | 5 |
| Nunc de ceteris rebus, quae omissae erant prioribus libris, quo- | 4.1.1 |
| niam uilicae reseruabantur officiis, praecipiemus, et, ut aliquis ordo | |
| custodiatur, incipiemus a uerno tempore, quoniam fere maturis | |
| atque trimenstribus consummatis sationibus uacua tempora iam | |
| contingunt ad ea exequenda, quae deinceps docebimus. | 5 |
| Paruarum rerum curam non defuisse Poenis Graecisque aucto- | 2.1 |
| ribus atque etiam Romanis memoria tradidit: nam et Mago Cartha- | |
| giniensis et Hamilcar, quos secuti uidentur Graecae gentis non | |
| obscuri scriptores Mnaseas atque P[h]axamus, tum demum nostri | |
| generis, postquam a bellis uacuum fuit, quasi quoddam tributum | 5 |
| uictui humano conferre non dedignati sunt, ut Marcus Ambiuius et | |
| †Mecenas† Licinius, tum etiam Gaius Matius, quibus studium fuit | |
| pistoris et coqui nec minus cellarii diligentiam suis praeceptis in- | |
| struere. | |
| his autem omnibus placuit eum, qui rerum harum offi- | 3.1 |
| cium susceperit, castum esse continentemque oportere, quoniam | |
| totum in eo sit, ne contrectentur pocula uel cibi nisi aut inpubi aut | |
| certe abstinentissimo rebus ueneriis; quibus si fuerit operatus uel uir | |
| uel femina, debere eos flumine aut perenni aqua, priusquam penora | 5 |
| contingant, ablui; propter quod his necessarium esse pueri uel uir- | |
| ginis ministerium, per quos promantur, quae usus postulauerit. | |
| post hoc praeceptum locum et uasa idonea salgamis praeparari | 4.1 |
| iubent: locum esse debere auersum a sole, quam frigidissimum et | |
| siccissimum, ne situ penora mucorem contrahant; uasa autem fictilia | |
| uel uitrea, plura potius quam ampla, et eorum alia recte picata, | |
| nonnulla tamen pura, prout condicio conditurae exegerit; | 5 |
| haec | 5.1 |
| uasa dedita opera fieri oportere patenti ore et usque ad imum aequa- | |
| lia nec in modum doliorum formata, ut, exemptis ad usum salgamis, | |
| quidquid superest aequali pondere usque ad fundum deprimatur, | |
| quoniam ea res innoxia penora conseruet, ubi non innatent sed | 5 |
| semper sint iure summersa; quod in utero dolii fieri uix posse prop- | |
| ter inaequalitatem figurae; maxime autem ad haec necessarium esse | |
| aceti et durae muriae usum; quae utraque sic confieri: |