| Quas herbas legi oportet | |
| His praeparatis circa uernum aequinoctium herbas in usum | 12.7.1.1 |
| colligi et reponi oportebit: cymam, caulem, capparim, apii coliculos, | |
| rutam, holeris atri cum suo caule florem, antequam de folliculo | |
| exeat, item ferulae cum coliculo silentem quam tenerrimum florem, | |
| pastinacae agrestis uel satiuae cum coliculo silentem florem, uitis | 5 |
| albae et asparagi et rusci et thamni et digitelli et pulei et nepetae et | |
| lapsanae et battis et eius coliculum, qui miluinus pes appellatur, quin | |
| etiam tenerum coliculum faeniculi. | |
| haec omnia una conditura | 2.1 |
| commode seruantur, id est, aceti duas partes et tertiam durae muriae | |
| si miscueris; sed uitis alba et ruscum et thamnum et asparagus et | |
| lapsana et pastinaca et nepeta et battis generatim in alueos conpo- | |
| nuntur et sale consparsa biduo sub umbra, dum consudent, repo- | 5 |
| nuntur; deinde, si tantum remiserunt umoris, ut suo sibi iure ablui | |
| possint, | |
| si minus, superfusa dura muria, lauantur et pondere | 3.1 |
| inposito exprimuntur; tum suo quidque uase conditur et ius, ut | |
| supra dixi, quod est mixtum duabus partibus aceti et una muriae, | |
| infunditur, faeniculique aridi, quod est per uindemiam proximo anno | |
| lectum, spissamentum inponitur, ita ut herbas deprimat et ius usque | 5 |
| in summum labrum fideliae perueniat. | |
| Holus atrum et ferulam et faeniculum cum legeris, sub tecto | 4.1 |
| reponito, dum flaccescat; deinde folia et corticem omnem folliculo- | |
| rum detrahito. caules si fuerint pollice crassiores, harundine secato | |
| et in duas partes diuidito. ipsos quoque flores, ne sint inmodici, | |
| diduci et partiri oportebit atque ita in uasa condi, deinde ius, quod | 5 |
| supra scriptum est, infundi et paucas radiculas laseris, quod Graeci | |
| σίλφιον uocant, adici, tum ita spissamento faeniculi aridi contegi, | |
| ut ius superueniat. | |
| cymam, caule<m>, capparim, pedem milui, | 5.1 |
| puleium, digitellum compluribus diebus sub tecto siccari, dum | |
| flaccescat, et tum eodem modo condiri conuenit quo ferulam. |