| De muria dura | |
| Muriam duram sic facito: dolium quam patentissimi oris locato | 12.6.1.1 |
| in ea parte uillae, quae plurimum solis accipit; id dolium aqua | |
| caelesti repleto—est ea enim huic aptissima—uel, si non fuerit | |
| pluuiatilis, certe fontana dulcissimi saporis; tum indito sportam iun- | |
| ceam uel sparteam, quae replenda est sale candido, quo candidior | 5 |
| muria fiat; eum salem per aliquot dies uidebis liquescere, et ex eo | |
| intellegis nondum esse muriam maturam. | |
| itaque subinde | 2.1 |
| alium salem tamdiu ingeres, donec in sporta permaneat integer nec | |
| minuatur; quod cum animaduerteris, scies habere muriam maturi- | |
| tatem suam; et, si facere aliam uolueris, hanc in uasa bene picata | |
| diffundes et opertam in sole[m] habebis: omnem enim mucorem uis | 5 |
| solis aufert et odorem bonum praebet. et est aliud muriae maturae | |
| experimentum: nam ubi dulcem caseum demiseris in eam, si pessum | |
| ibit, scies esse adhuc crudam, si innatabit, maturam. |