| Cepae conditura | |
| Pompeianam uel Ascaloniam cepam uel etiam Marsicam simpli- | 12.10.1.3 |
| cem, quam uocant unionem rustici, eligito; ea est autem, quae non | |
| fruticauit nec habuit suboles adhaerentis. | 5 |
| hanc prius in sole | 2.1 |
| siccato, deinde sub umbra refrigeratam, substrato thymo uel cunela, | |
| componito in fidelia et infuso iure, quod sit aceti trium partium et | |
| unius muriae, fasciculum cunelae superponito, ita ut cepa deprima- | |
| tur; quae cum ius combiberit, simili mixtura uas suppleatur. | 5 |
| Eodem tempore corna et pruna onychina et pruna siluestria nec | |
| minus genera pirorum et malorum conduntur. |