| Corna et pruna condire | |
| Corna, quibus pro oliuis utamur, item pruna siluestria et pruna | 12.10.3.1 |
| onychina adhuc solida nec maturrima legenda sunt, nec tamen | |
| nimium cruda; deinde uno die umbra siccanda; tum aequis partibus | |
| acetum et sapam uel defrutum misceatur et infundatur. oportebit | |
| autem aliquid salis adicere, ne uermiculus aliudue animal innasci | 5 |
| possit. uerum commodius seruantur, si duae partes sapae cum aceti | |
| una parte misceantur. |