| Pirorum et malorum ceterorumque pomorum compositio | |
| Pira Dolabelliana, crustumina, regia, Veneria, uolema, Naeuiana, | 12.10.4.1 |
| Laterisiana, Decimiana, laurea, myrapia, [pruna] purpurea cum | |
| inmatura, non tamen percruda legeris, diligenter inspicito, ut sint | |
| integra sine uitio aut uermiculo; tum in fictili picata fidelia conpo- | |
| nito et aut passo aut defruto completo, ita ut omne pomum sum- | 5 |
| mersum sit. operculum deinde impositum gypsato. | |
| Illud in totum praecipiendum existimaui nullum esse genus | 5.1 |
| pomi, quod non possit melle seruari; itaque, cum sit haec res inter- | |
| dum aegrotantibus salutaris, censeo uel pauca poma in melle custo- | |
| dire sed separata generatim; nam si commisceas, alterum ab altero | |
| genere corrumpitur. | 5 |