| De mella et mulsa facienda | |
| Ceterum cum eodem tempore mella nec minus aqua mulsa in | 12.11.1.1 |
| uetustatem reponi debeat, meminisse oportebit, ut, cum secunda- | |
| rium mel de fauis fuerit exemptum, cerae statim minute resoluantur | |
| et aqua fontana uel caelesti macerentur. expressa deinde aqua cole- | |
| tur et in uas plumbeum defusa decoquatur, omnisque spurcitia cum | 5 |
| spumis eximatur. quae decocta cum tam crassa fuerit, quam de- | |
| frutum, refrigeretur et bene picatis lagonis condatur. | |
| ha[e]c | 2.1 |
| quidam mella pro aqua mulsa utuntur, nonnulli etiam pro defruto in | |
| condituras oliuarum, quibus quidem magis idoneam censeo, quia | |
| cibarium saporem habet. nec potest languentibus pro aqua mulsa | |
| remedio esse, cum, si bibatur, inflationem stomachi et praecordio- | 5 |
| rum faciat. |