| De aqua mulsa facienda | |
| Itaque seposita e<a> et ad condituras destinata, per se facienda | 12.11.2.7 |
| erit optimo melle aqua mulsa. | |
| Haec autem non uno modo conponitur; nam quidam multos | 12.1.1 |
| ante annos caelestem aquam uasis includunt et sub dio in sole | |
| habent, deinde, cum saepius eam in alia uasa transfuderunt et eli- | |
| quauerunt—nam quotiensque etiam per longum tempus diffundi- | |
| tur, aliquod crassamentum in imo simile faeci reperitur—, ueteris | 5 |
| aquae sextarium cum libra mellis miscent. | |
| nonnulli tamen, qui | 2.1 |
| austeriorem uolunt efficere gustum, sextarium aquae cum dodrante | |
| pondo mellis diluunt et ea portione repletam lagonam gypsatamque | |
| patiuntur per Caniculae ortum in sole quadraginta diebus esse; tum | |
| demum in tabulatum, quod fumum accipit, reponunt. | 5 |