| Aliter | |
| Nonnulli, quibus non fuit curae caelestem inueterare aquam, | 12.12.3.1 |
| recentem sumunt eamque usque in quartam partem decoquunt; | |
| deinde, cum refrixerit, siue dulciorem mulseam facere uolunt, | |
| duobus aquae sextariis sextarium mellis permiscent, siue austerio- | |
| rem, sextario aquae dodrantem mellis adiciunt; et his portionibus | 5 |
| factam in lagonam diffundunt eamque, sicut supra dixi, quadraginta | |
| diebus insolatam postea in tabulatum, quod suffumigatur, reponunt. |