| De caseo in usus domesticos seruando | |
| Caseo usibus domesticis praeparando hoc maxime idoneum | 12.13.1.1 |
| tempus est, quod et caseus seri minimum remittit et ultimo tempore, | |
| cum iam exiguum lactis est, non tam expedit operas morari ad forum | |
| fructibus deferendis; et sane saepe deportati propter aestum acore | |
| uitiantur. itaque praestat eos hoc ipso tempore in usum conficere. id | 5 |
| autem ut quam optime fiat, opilionis officium est, cui septimo libro | |
| praecepta dedimus, quae sequi debeat. |