| De ficis siccandis | |
| Ea porro neque nimium uieta neque inmatura legi debet et in | 12.15.1.1 |
| eo loco expandi, qui toto die solem accipit. pali autem quattuor | |
| pedibus inter se distantes figuntur et perticis iugantur; factae deinde | |
| in hunc usum cannae iugis superponuntur, ita ut duobus pedibus | |
| absint a terra, ne umorem, quem fere noctibus remittit humus, | 5 |
| trahere possint. tunc ficus inicitur, et crates pastorales, culmo aut | |
| carice uel filice textae, ex utroque latere super terram plane dispo- | |
| nuntur, ut, cum sol in occasu fuerit, erigantur et inter se adclines | |
| testudineato tecto more tuguriorum uiescentem ficum ab rore et | |
| interdum a pluuia defendant; nam utraque res praedictum fructum | 10 |
| corrumpit. | |
| cum deinde aruerit, in orcas bene picatas meridiano | 2.1 |
| tempore calentem ficum condere et calcare diligenter oportebit, | |
| subiecto tamen arido faeniculo et iterum, repletis uasis, superposito. | |
| quae uasa confestim operculare et oblinire conuenit et in horreum | |
| siccissimum reponi, quo melius ficus perennet. | 5 |