| Quae uindemiae praeparanda sunt | |
| Quamuis priore libro, qui <in>scribitur uilicus, iam diximus, | 12.18.1.1 |
| quae ad uindemiam praeparanda sint, non tamen alienum est etiam | |
| uilicae de isdem rebus praecipere, ut intellegat suae curae esse de- | |
| bere, quaecumque sub tecto administrantur circa uindemiam. | |
| Si ager amplus aut uineta aut arbusta grandia sunt, perenn[i]e | 2.1 |
| fabricandae decemmodiae et trimodiae, fiscellae texendae et pican- | |
| dae, nec minus fa<l>culae et ungues ferrei quam plurimi parandi et | |
| exacuendi sunt, ne uindemitor manu destringat uuas et non minima | |
| fructus portio dispersis acinis in terram dilabatur. | 5 |
| funiculi | 3.1 |
| quoque fiscellis aptandi sunt et lora trimodiis. tum lacus uinarii et | |
| torcularii et fora omniaque uasa, si uicinum est mare, aqua marina, | |
| si minus, dulci eluenda sunt et commundanda et diligenter adsic- | |
| canda, ne umorem habea<n>t. cella quoque uinaria omni stercore | 5 |
| liberanda et bonis odoribus suffi[ci]enda, ne quem redoleat foeto- | |
| rem acoremue. | |
| tum sacrificia Libero Liberaeque et uasis pres- | 4.1 |
| sori<i>s quam sanctissime castissimeque facienda, nec per uinde- | |
| miam ab torculari aut uinaria cella recedendum est, ut et omnia, qui | |
| mustum conficiunt, pure mundeque faciant ne<c> furi locus detur | |
| partem fructu<u>m intercipiendi. | 5 |
| Dolia quoque et seriae ceteraque uasa ante quadragesimum uin- | 5.1 |
| demiae diem picanda sunt atque aliter ea, quae demersa sunt humi, | |
| aliter, quae stant supra terram: nam ea, quae demersa sunt, ferreis | |
| lampadibus ardentibus calefiunt, et cum pix in fundum destillauit, | |
| sublata lampade rutabulo ligneo et ferrea curuata radula educitur, | 5 |
| quod destillauit aut quod in lateribus haesit; dein penicillo deter- | |
| gitur et, feruentissima pice infusa, nouo alio rutabulo et scopula | |
| picatur. | |
| at quae supra terram consistunt, <ant>e compluris dies, | 6.1 |
| quam curentur, in solem producuntur, deinde, cum satis insolata | |
| sunt, in labra conuertuntur et, subiectis paruis tribus lapidibus, | |
| suspenduntur; atque ita igni<s> subicitur et tam diu incenditur, | |
| donec ad fundum calor tam uehemens perueniat, ut adposita manus | 5 |
| patiens eius non sit; tum, dolio in terram demisso et in latus depo- | |
| sito, pix feruentissima infunditur uolutaturque, ut omnes doli | |
| partes linantur. | |
| sed haec die quieto a uentis fieri debent, ne | 7.1 |
| admoto igne, cum adflauerit uentus, uasa rumpantur. satis autem | |
| sesquicullearibus doleis picis durae pondo uicena quina; nec dubium | |
| quin, si[c] quinta pars picis Brut<t>iae in uniuersam cocturam adi- | |
| ciatur, utilissimum sit omni uindemiae. | 5 |