| De aceto ficulneo faciendo | |
| Sunt quaedam regiones, in quibus uini ideoque etiam aceti | 12.17.1.1 |
| penuria est. itaque hoc eodem tempore est ficus uiridis quam matu- | |
| rissima legenda utique, si iam pluuiae incesserunt et propter imbres | |
| in terram decidit; quae cum sublecta est, in doleum uel in amphoras | |
| conditur et ibi sinitur fermentari. deinde cum exacuit et remisit | 5 |
| liquorem, quicquid est aceti diligenter colatur et in uasa picata bene | |
| olida diffunditur. hoc primae notae acerrimi aceti usum praebet nec | |
| umquam situm aut mucorem contrahit, si non umido loco positum | |
| est. | |
| sunt qui multitudini studentes <a>quam ficis permisceant et | 2.1 |
| subinde maturissimas ficos recentis adiciant et patiantur in eo iure | |
| tabescere, donec satis acris aceti sapor fiat; postea in iunceis fiscellis | |
| uel sparteis saccis percolant liquatumque acetum inferuefaciunt, | |
| dum spumam et omnem spurcitiam eximant; tum torridi salis ali- | 5 |
| quid adiciunt, quae res prohibet uermiculos aliaue innasci animalia. |