| Vinum myrtitem | |
| Vinum myrtitem ad tormina et ad alui proluuiem et ad inbecil- | 12.38.1.1 |
| lum stomachum sic facito: duo genera sunt myrti, quorum alterum | |
| est nigrum, alterum album. nigri generis bacae, cum sunt maturae, | |
| leguntur, et semina earum eximuntur, atque ipsae sine seminibus | |
| in sole siccantur, et in fictili fidelia sicco loco reponuntur. | 5 |
| deinde | 2.1 |
| per uindemiam ex uetere arbusto uel, si id non est, ex uetustissimis | |
| uineis Aminneae bene maturae uuae sole calido leguntur, et ex is | |
| mustum adicitur in seriam et statim primo die, antequam id ferueat, | |
| bacae myrti, quae fuerant repositae, diligenter conteruntur et to- | 5 |
| tidem earum librae contusarum appenduntur, quot amphorae | |
| condiri debent; tum exiguum musti sumitur ex ea seria, quam medi- | |
| caturi sumus, et tamquam farina conspargitur, quicquid contusum | |
| et appensum est. post hoc complures ex ea massulae fiunt et ita per | |
| latera seriae in mustum demittuntur, ne altera offa super alteram | 10 |
| perueniat. | |
| cum deinde bis mustum deferbuerit et bis curatum | 3.1 |
| est, rursus eodem modo et tantundem ponderis bacae, sicut supra, | |
| contunditur, nec iam, ut prius, massulae fiunt, sed in labello mustum | |
| de eadem seria sumitur, praedicto ponderi permiscetur, sicut sit | |
| instar iuris crassi; quod cum est permixtum, in eandem seriam con- | 5 |
| funditur et rutabulo ligneo peragitatur. | |
| deinde post nonum | 4.1 |
| diem, quam id factum est, uinum purgatur et scopulis aridae myrti | |
| seria suffricatur operculumque superponitur, ne quid eo decidat. | |
| hoc facto, post septimum diem rursus uinum purgatur et in ampho- | |
| ras bene picatas et bene olidas diffunditur; sed curandum est, ut, | 5 |
| cum diffundis, liquidum et sine faece diffundas. |