| Vinum Graeco simile facere ad aluum molliendum | |
| Uuas praecoques quam maturissimas legito easque per triduum | 12.37.1.1 |
| in sole siccato; quarto die calcato, et mustum, quod nihil habeat ex | |
| tortiuo, coicito in seriam diligenterque curato, ut, cum deferbuerit, | |
| faeces expurgentur. deinde quinto die, cum purgaueris mustum, | |
| salis cocti et cribrati duos sextarios uel, quod est minimum, adicito | 5 |
| unum sextarium in sextarios musti xlviii. quidam etiam defruti | |
| sextarium miscent, nonnulli etiam duos adiciunt, si existimant uini | |
| notam parum esse firmam. |