Aliter
  Sunt qui hunc ipsum expressum sucum, si sit eius copiosior 12.38.8.1
facultas, in tertiam partem decoquant et refrigeratum picatis lagun-
culis condant; sic confectum diutius permanet. sed et, quod non
decoxeris, possit innoxium durare biennio, si modo munde et dili-
genter id feceris. 5
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.