| Lora optima sic fieri oportet | |
| Quantum uini uno die feceris, eius partem decimam, quot | 12.40.1.1 |
| metretas efficiat, considerato, et totidem metretas aquae dulcis in | |
| uinaceos, ex quibus unius diei uinum expressum erit, addito. eodem | |
| spumas defruti siue sapae et faecem ex lacu confundito et permis- | |
| ceto, eamque intritam macerari una nocte sinito; postero die pedibus | 5 |
| proculcato et sic permixtam prelo subicito; quod deinde fluxerit, | |
| aut dolis aut amphoris condito et, cum deferbuerit, opturato; com- | |
| modius autem seruatur in amphoris. | |
| hanc ipsam loram Marcus | 2.1 |
| Columella ex aqua uetere faciebat et nonnumquam plus biennio | |
| innoxiam seruabat. |