| Mulsum optimum sic facies | |
| Mustum lixiuum de lacu statim tollito. hoc autem erit, quod | 12.41.1.1 |
| destillauerit, antequam nimium calcetur uua; sed de arbustiuo | |
| genere, quod sicco die legeris, id facito. conicies in urnam musti | |
| mellis optimi pondo x et diligenter permixtum recondes in lagonam | |
| eamque protinus gypsabis iubebisque in tabulatum poni. si plus | 5 |
| uolueris facere, pro portione, qua supra, mel adicies; post uicen- | |
| simum et alterum diem lagonam aperire oportebit et in aliud uas | |
| mustum eliquatum oblinire atque in fumum reponere. |