| Compositio medicamenti ad tormina, quod uocatur διὰ | |
| ὀπώρας | |
| In caccabo fictili nouo uel in stagneo coquitur musti arbustiui | 12.42.1.1 |
| Aminnei urna et mala cydonea grandia expurgata xx et integra mala | |
| dulcia granata, quae Punica uocantur, et sorba non permitia diuisa | |
| exemptis seminibus, quae sit instar sextariorum trium. | |
| haec ita | 2.1 |
| coquuntur, ut omnia poma deliquescant cum musto; et sit puer, qui | |
| spatha lignea uel harundine permisceat poma, ne possint aduri. | |
| deinde, cum fuerint decocta, ut non multum iuris supersit, refrige- | |
| rantur et percolantur, eaque, quae in colo subsederunt, diligenter | 5 |
| contrita leuigantur, et iterum in suo sibi iure lento igni, ne aduran- | |
| tur, carbonibus decoquuntur, donec crassamen in modum faecis | |
| existat. | |
| prius tamen, quam de igne medicamentum tollatur, iii | 3.1 |
| heminae roris Syriaci contriti et cribrati super omnia adiciuntur et | |
| spatha permiscentur, ut coeant cum ceteris; tum refrigeratum medi- | |
| camentum adicitur in uas fictile nouum picatum, idque gypsatum | |
| alte[r] suspenditur, ne pallorem trahat. | 5 |