| Aliter | |
| Nihil est tamen certius quam uasa fictilia facere, quae singulas | 12.44.7.1 |
| uuas laxe recipiant. ea debent quattuor ansas habere, quibus inligata | |
| uiti dependea<n>t, itemque opercula eorum sic formari, ut media | |
| diuisa sint, ut, cum suspensa uasa singulas uuas receperint, ex | |
| utroque latere adpositae operculi duae[s] partes coeant et contegant | 5 |
| uuas. et haec uasa et opercula extrinsecus et intra diligenter picata | |
| esse debebunt, deinde, cum contexerunt uuas, luto paleato multo | |
| adoperiri. sed uuae dependentes a matre sic in pultarios condi debe- | |
| bunt, ne qua parte uasa contingant. | |
| tempus autem, quo includi | 8.1 |
| debent, id fere est, quo[d] adhuc siccitatibus et sereno caelo grossa | |
| uariaque sunt acina. illud in totum maxime praecipimus, ne in | |
| eodem loco mala et uuae conponantur neue in uicino[s], unde odor | |
| malorum possit ad eas peruenire; nam huiusmodi halitus celeriter | 5 |
| acina corrumpunt. eae tamen custodiendorum pomorum rationes, | |
| quas rettulimus, non omnes omnibus regionibus aptae sunt, sed pro | |
| conditione locorum et natura uuarum aliae aliis conueniunt. |