| Aliter | |
| Nihil tamen certius aut melius experti sumus, quam ut cydonea | 12.47.2.1 |
| maturissima integra sine macula et sereno caelo decrescente luna | |
| legantur et in lagona noua, quae sit patentissimi oris, detersa lanu- | |
| gine, quae malis inest, conponantur leuiter et laxe, ne collidi possint; | |
| deinde, cum ad fauces usque fuerint composita, uimineis surculis sic | 5 |
| transuersi<s> artentur, ut modice mala comprimant nec patiantur | |
| ea, cum acceperunt liquorem, subleuari; tum quam optimo et liqui- | |
| dissimo melle uas usque ad summum ita repleatur, ut pomum sum- | |
| mersum sit. | |
| haec ratio non solum ipsa mala custodit sed etiam | 3.1 |
| liquorem mulsi saporis praebet, qui sine noxa possit inter cib[i]um | |
| dari febricitantibus; isque uocatur melomeli. sed cauendum est, ne, | |
| quae in melle custodire uolueris, inmatura mala condantur, quoniam | |
| grossa si lecta sunt, ita indurescunt, ut usui non sint. | 5 |
| Illud uero, quod multi faciunt, ut ea diuidant osseo cultro et | 4.1 |
| semina eximant, quod putent ex eis pomum uitiari, superuacuum | |
| esse nun<c> docui, adeo quidem, ut, etiam si uermiculus inest, non | |
| amplius tamen corrumpantur mala, cum praedictum liquorem | |
| acceperint; nam ea mellis est natura, ut coerceat uitia nec serpere ea | 5 |
| patiatur, qua ex causa etiam exanimum corpus hominis per annos | |
| plurimos innoxium conseruat. |