| De malis Ces<t>ianis, orbiculatis, melimelis, Matianis | |
| Itaque possint etiam alia genera malorum, sicuti orbiculata, | 12.47.5.1 |
| Ces<t>iana, melimela, Matiana[s], hoc liquore custodiri; sed quia | |
| uidentur in melle dulciora fieri sic condita nec proprium saporem | |
| conseruare, arculae fagineae uel etiam tiliagineae, quales sunt, in | |
| quibus uestimenta forensia conduntur, huic rei paulo ampliores | 5 |
| praeparari debent, <e>aeque tabulato frigidissimo et siccissimo, quo | |
| neque fumus neque taeter perueniat odor, conlocantur, deinde | |
| cartha substrata praedicta poma sic conponi, ut flosculi susum, pedi- | |
| culi deorsum spectent, quemadmodum etiam in arbore nata sunt, | |
| et ne inter se, alterum ab altero, contingantur. | 10 |
| item obseruan- | 6.1 |
| dum est, ut unumquodque genus separatim propriis arculis repo- | |
| na[n]tur; nam cum una clausa sunt diuersa genera, inter se discor- | |
| dant et celerius uitiantur. propter quod etiam conseminalium uinea- | |
| rum non tam[en] est firmum uinum quam si per se sincerum Amin- | 5 |
| neum uel ap[r]ianum aut etiam faecin<i>um condideris. uerum, | |
| sicut supra dixi, cum diligenter mala fuerint composita, operculis | |
| arcularum contegantur, et luto paleato linantur opercula, ne introire | |
| spiritus possit. |