| Inulae curatio | |
| Cum eius radicem mense Octobri, quo[d] maxime matura est, | 12.48.1.1 |
| e terra erueris, aspero linteolo, uel etiam cilicio, detergeto, quidquid | |
| harenae inhaerebit; deinde acutissimo cultello summatim eradito et, | |
| quae plenior radicula fuerit, pro modo crassitudinis in duas uel | |
| plures <partes> digiti longitudine diffindito; deinde ex aceto modice | 5 |
| in caccabulo aeneo coquito ita, ne taleolae semicrudae sint. post hoc | |
| in umbra triduo siccentur et ita in fideliam picatam recondantur, | |
| adiecto passo uel defruto, quod supernatet, spissamentoque cunelae | |
| inposito contectum uas pelliculetur. |