| Aliter crudam inulam condire | |
| Cum radices eius eraseris, taleolas, ut supra, facito et in umbra | 12.48.2.1 |
| triduo uel etiam quatriduo siccato, deinde siccatas in uasis sine pice, | |
| interiecta cunela, coicito; ius infundito, quod eam compositionem | |
| habeat, ut sex partibus aceti una pars sapae misceatur cum hemina | |
| salis cocti; eo iure macerentur taleolae, donec quam minimum ama- | 5 |
| ritudinis resipiant. | |
| postea exempta<e> iterum siccentur per dies | 3.1 |
| quinque in umbra; tum crassamen uini faeculenti, nec minus, <si> | |
| sit, mulsi et utriusque eorum quartam partem boni defruti confun- | |
| dito in ollam, quae cum inferbuerit, taleolas inulae adicito et statim | |
| ab igne remoueto ac rudicula lignea peragitato, donec perfecte refri- | 5 |
| gescant; postea transfundito in fideliam picatam, operculo tegito | |
| tumque pelliculato. |