| Samsa quemadmodum fia[n]t | |
| Oliua nigra maturissima sereno caelo legitur eaque sub umbra | 12.51.1.1 |
| uno die in cannis porrigitur, et quaecumque est uitiosa baca separa- | |
| tur. item si qui adhaeserunt pediculi, adimuntur foliaque <et> sur- | |
| culi quicumque sunt intermixti, eliguntur. postero die diligenter | |
| cribratur, ut, si quid inest stercoris, separetur. deinde int<eg>ra | 5 |
| oliua nouo fisco includitur et prelo subicitur, ut tota nocte exprima- | |
| tur. | |
| postero die inicitur quam mundissimis molis suspensis, ne | 2.1 |
| nucleus frangatur, et, cum est in samsam redacta, tunc sal coctus | |
| tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis condimentis; haec | |
| sunt autem careum, cyminum, semen faeniculi, anesum Aegyptium. | |
| sat erit autem totidem heminas salis adicere, quot sunt modi oliua- | 5 |
| rum, et oleum superfundere, ne exarescat; idque fieri debebit, quo- | |
| tiensque uidebitur adsiccari. | |
| nec dubium est, quin optimi | 3.1 |
| saporis sit, quae ex oliua posia facta est. ceterum supra duos menses | |
| sapor eius non permanet integer. uidentur autem alia genera huic | |
| rei magis esse idonea, sicut Liciniae et Culmineae, uerumtamen | |
| habetur praecipua in hos usus olea Calabrica, quam quidam propter | 5 |
| similitudinem oleastellum uocant. |