| De oleo conficiendo | |
| Media est oliuitas plerumque initium mensis Decembris: nam | 12.52.1.1 |
| et ante hoc tempus acerbum oleum conficitur, quod uocatur aes- | |
| tiuum, et circa hunc mensem uiride[m] premitur, deinde postea | |
| maturum; sed acerbum oleum facere patris familiae rationibus non | |
| conducit, quoniam exiguum fluit, nisi si baca tempestatibus in | 5 |
| terram decidit et necesse est eam sublegere, ne a domesticis pecudi- | |
| bus ferisue consumatur. | |
| uiridis autem notae conficere uel | 2.1 |
| maxime expedit, quoniam et satis fluit et pretio paene duplicat | |
| domini reditum. sed si uasta sunt oliueta, necesse est aliqua pars | |
| eorum maturo fructui reseruetur. locus autem, in quo confici oleum | |
| debet, etiam descriptus est priore uolumine; pauca tamen ad rem | 5 |
| pertinentia commemoranda sunt, quae prius omiseram: | |
| Tabulatum, quo inferatur olea, necessarium est, quamuis | 3.1 |
| praeceptum habeamus uniuscuiusque diei fructus molis et prelo | |
| statim subiciatur. uerumtamen, quia interdum multitudo bacae tor- | |
| culariorum uincit laborem, sit [laborem] oportet pensile horreum, | |
| quo inportentur fructus, idque tabulatum simile esse debet granario | 5 |
| et habere lacusculos tam multos, quam postulabit modus oliuae, ut | |
| separetur et seorsum reponatur uniuscuiusque die<i> coactura. | |
| horum lacusculorum solum lapide uel tegulis oportet consterni et | 4.1 |
| ita decliue fieri, ut celeriter omnis umor per canales aut fistulas | |
| defluat; nam est inimicissima oleo amurca; quae si remansit in | |
| baca, saporem olei corrumpit. itaque, cum lacus, quemadmodum | |
| diximus, extruxeris, asserculos inter se distantes semipedalibus | 5 |
| spatiis supra solum ponito et cannas diligenter spisse textas inicito, | |
| ita ut ne bacam transmittere queant et oliuae pondus possint susti- | |
| nere. | |
| iuxta omnis autem lacusculos ea parte, qua defluet amurca, | 5.1 |
| sub ipsis fistulis in modum fossularum concauum pauimentum uel | |
| canalem lapideum esse oportebit, in quo consista[n]t et unde ex- | |
| hauriri possit quidquid defluxerit; praeterea lacus uel dolia prae- | |
| parata sub tecto haberi oportebit, quae seorsum recipiant sui cuius- | 5 |
| que generis amurcam, siue quae sincera fluxerit, siue etiam quae | |
| salem receperit; nam utraque usibus plurimis idonea est. | |
| Oleo autem conficiendo molae utiliores sunt quam trapetum, | 6.1 |
| trapetum quam canalis et solea. molae quam facillimam patiuntur | |
| administrationem, cum pro magnitudine bacarum uel summitti uel | |
| etiam eleuari possint, ne nucleus, qui saporem olei uitiat, con- | |
| fringatur. rursus trapetum plus operis faciliusque quam solea et | 5 |
| canalis efficit. | |
| est et organum erectae tribulae simile, quod | 7.1 |
| tudicula uocatur, idque non incommode opus efficit, nisi quod | |
| frequenter uitiatur et, si bacae plusculum ingesseris, inpeditur. pro | |
| conditione tamen et regionum consuetudine praedictae machinae | |
| exercentur, sed est optima molarum, tum etiam trapeti. | 5 |
| Haec, antequam de oleo conficiendo dissererem, praefari necesse | |
| habui. | |
| nunc ad ipsam rem ueniendum est, quamquam multa | 8.1 |
| omissa sint, quae sicut ante uindemiam, sic et ante oliuitatem prae- | |
| paranda sunt, tamquam lignorum copia, quae multo ante apportanda | |
| est, ne, cum res desiderauerit, opere auocentur, tum scalae, corbulae | |
| decemmodiae, trimodiae, satoriae, quibus destricta baca suscipitur, | 5 |
| fisci, funes cannabini uel spartei[s], concae ferreae, quibus depletur | |
| oleum, opercula, quibus uasa olearia conteguntur, spongeae maiores | |
| et minores, urcei, quibus oleum progeritur, cannae tegetes, quibus | |
| oliua excipitur, et si qua sunt alia, quae nunc memoriam meam | |
| fugiunt. | 10 |
| haec omnia multo plura esse debent, quoniam in usu | 9.1 |
| depereunt et pauciora fiunt; quorum si quid suo tempore defueri[n]t, | |
| opus intermittetur. sed iam, quod pollicitus sum, exequar. |