| De oleo uiridi conficiendo | |
| Cum primum bacae uariare coeperint et iam quaedam nigrae | 12.52.9.4 |
| fuerint, plures tamen albae, sereno caelo manibus destringi oliuam | 5 |
| oportebit et, substratis tegetibus aut cannis, cribrari et purgari; | |
| tum diligenter emundatam protinus in torcular deferri et integram | 10.1 |
| in fiscis nouis includi prelisque subici, ut, quantum possit, paulisper | |
| exprimatur. postea, resolutis torculis, emoli debebunt, adiectis binis | |
| sextariis integri salis <in> singulos modios, et aut regulis, si consue- | |
| tudo erit regionis, aut certe nouis fiscis samsae exprimi. quod deinde | 5 |
| primum defluxerit in rotundum labrum—nam id melius est quam | |
| plumbeum quadratum uel structile gemellar—protinus capulator | |
| depleat et in fictilia labra, huic usui praeparata, defundat. | |
| Sin<t> autem in cella olearia tres labrorum ordines, ut unus | 11.1 |
| primae notae, id est primae pressurae, oleum recipiat, alter secundae, | |
| tertius tertiae; nam plurimum refert non miscere iterationem, | |
| multoque minus tertiationem, cum prima pressura, quoniam longe | |
| melioris saporis est, quod minore ui preli, quasi lixiuum, defluxerit. | 5 |
| cum deinde paulum in labris primis constiterit oleum, eliquare id | |
| capulator in secunda labra debebit et deinde in sequentia usque ad | |
| ultima[m]. nam quanto saepius translatione ipsa uentilatur et quasi | |
| exercetur, tanto fit liquidius et amurca liberatur. | |
| sat erit autem | 12.1 |
| in singulis ordinibus tricena componi labra, nisi si uasta fuerint | |
| oliueta et maiorem numerum desiderauerint. quod si frigoribus | |
| oleum cum amurca congelabitur, plusculo sale cocto utique uten- | |
| dum erit; ea res resoluit oleum et separat ab omni uitio. neque | 5 |
| <ue>rendum est, ne salsum fiat; nam quantumcumque adieceris | |
| salis, nihilominus saporem non recipit oleum. solet autem ne si<c> | |
| quidem resolui, cum maiora frigora incesserunt; itaque nitrum | |
| torretur et contritum inspargitur et conmiscetur; ea res eliquat | |
| amurcam. | 10 |
| Quidam quamuis diligentes olearii bacam integram prelo non | 13.1 |
| subiciunt, quod existimant aliquid olei deperire; nam cum preli | |
| pondus accepit, non sola exprimitur amurca, sed et aliquid secum | |
| pinguedinis attrahit. illud autem in totum praecipiendum habeo, ut | |
| neque fumus neque fuligo, quamdiu uiride oleum conficitur, in | 5 |
| torcular admittatur aut in cellam oleariam: nam est utraque res | |
| inimica huic rei. peritissimique olearii uix patiuntur ad unam lucer- | |
| nam opus fieri, quapropter ad eum statum caeli et torcular et cella | |
| olearia constituenda est, qui maxime a frigidis uentis auersus est, | |
| ut quam minime uapor ignis desideretur. | 10 |
| Dolia autem et seriae, in quibus oleum reponitur, non tantum | 14.1 |
| eo tempore curanda sunt, cum fructus necessitas cogit, sed ubi | |
| fuerint a mercatore uacuata, confestim uilica debet adhibere curam, | |
| ut, si quae faeces aut amurcae in fundis uasorum subsederint, statim | |
| emundentur et non calidissima lixiua, ne uasa ceram remittant, | 5 |
| semel atque iterum eluantur, deinde aqua tepida leuiter manibus | |
| defricentur et saepius eluantur, atque ita spongia omnis umor | |
| adsiccetur. | |
| sunt qui cretam figularem in modum liquidae faecis | 15.1 |
| aqua resoluant et, cum uasa lauerint, hoc quasi iure intrinsecus | |
| oblinant et patiantur arescere; postea, cum res exigat, ali<i> pura | |
| aqua, nonnulli prius amurca, deinde aqua uasa perluunt et adsiccant; | |
| tum considerant, numquid ceram nouam dolia desiderent: nam fere | 5 |
| sexta quaque oliuitate cerari oportere antiqui dixerunt, | |
| quod | 16.1 |
| fieri posse non intellego: nam quemadmodum noua uasa, si cale- | |
| fiant, liquidam ceram facile recipiant, sic uetera non crediderim | |
| propter olei sucum ceraturam pati. quam tamen et ipsam ceraturam | |
| nostrorum temporum agricolae repudiauerunt existimaueruntque | 5 |
| satius esse noua dolia liquida gummi perluere siccataque subfumi- | |
| gare alba cera, ne pallorem aut malum odorem capiant. eamque | |
| suffitionem semper faciendam iudicant, quotiensque uel noua uel | |
| uetera uasa curantur <et> oleo nouo praeparantur. | |
| multi cum | 17.1 |
| semel noua dolia uel serias crasse gummi liuerunt, una in perpetuum | |
| gummitione contenti sunt; et sane, quae semel oleum testa conbibit, | |
| <i>am alteram gummitionem non recipit: respuit enim olei pingui- | |
| tudo talem materiam, qualis est gummis. | 5 |