| Oleum maturum quemadmodum boni fiat saporis | |
| Post mensem Decembrem circa Kalendas Ianuarias eadem ra- | 12.52.17.6 |
| tione, qua superius, destringenda erit olea et statim exprimenda; | |
| nam si reposita in tabulatum fuerit, celeriter concalescet, quoniam | |
| hiemalibus pluuiis amurgae plus concipit, quae est contraria huic | |
| rei. | 10 |
| cauendum est itaque, ne fiat oleum cibarium, quod uno | 18.1 |
| modo uitari poterit, si protinus inlata de agro baca conmolita et | |
| expressa ce<te>raque sic administrata fueri<n>t, ut supra diximus. | |
| plerique agricolarum crediderunt, si sub tecto baca deponatur, | |
| oleum in tabulato crescere, quod tam falsum est quam in area fru- | 5 |
| menta grandescere. idque mendacium uetus ille Porcius Cato sic | |
| refellit: | |
| ait enim in tabulato conrugari oliuam minoremque | 19.1 |
| fieri; propter quo<d>, cum facti unius mensuram rusticus sub tecto | |
| reposuerit et post multos dies eam molere uoluerit, oblitus prioris | |
| mensurae, quam intulerat, ex alio aceruo, similiter seposito, quan- | |
| tum<cum>que mensurae defuit, supplet; eoque facto uide<n>tur | 5 |
| plus semiuietae quam recentes bacae reddere, cum longe plures | |
| modios acceperit. | |
| attamen, ut maxime id uerum esse<t>, | 20.1 |
| nihil<o>minus ex pretio uiridis olei plus quam multitudine mali[i] | |
| nummorum contrahitur. sed et Cato dicit: <n>ec sic quidem quid- | |
| quam ponderis aut mensurae oleo accedit, si portionem uelis in | |
| factum adiectae bacae conputare. quapropter dubitare non debemus | 5 |
| lectam oliuam primo quoque tempore conmolere preloque subicere. |